II. Deo autem gratias, qui gravissimorum et assiduorum periculorum meorum soHicitudinem vestris cordibus inspirans, affliclionis meae parli- cipes vos fecit ; ut orationum suffragio vestrarum divina miseratio me pro- tegat, et velociter Satanam sub | edibus nostris conlernt. Ad lioc autem pnccipue Pgalterium, quod a me sollicite requisisti, soror in seculo quan- dam chara, nunc in Christo charissima, mittcre maturavi. In quo videli- %t, pro nostris magnis et multis excessibus, et quotidiana periculorum meorum instantia, juge Domino sacrificium immoles orationum.
Quantum autem locum apud Deum et sanctos ejus fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens Apostolus, sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse 1 : « Dimitte me ut irascatur furor meus. » Et Jeremiæ 2 : « Tu vero, inquit, noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi. » Ex quibus videlicet verbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum ire ipsius immittere, quo scilicet ipsa coerceatur, ne quantum merita peccantium exigunt, ipsa in eos sæviat. Ut quem ad vindictam justitia quasi spontaneum ducit, amicorum supplicatio flectat, et tanquam invitum quasi vi quadam retineat. Sic quippe oranti vel oroturo dicitur 3 : « Dimitte me, et ne obsistas mihi. » Præcipit Dominus ne oretur pro impiis. Orat justus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat, et irati judicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subjunctum est 4 : « Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo. »
Scriptum est alibi de universis operibus Dei 5 : « Dixit, et facta sunt. » Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat, et virtute orationis præventus, non implesse quod dixerat. Attende itaque quanta sit orationis virtus, si quod jubemur oremus, quando id quod orare prophetam Deus prohibuit, orando tamen oblinuit, et ab co quod dixerat eum avertit. Cui et alius propheta dicit * : « Et quum iratus fueris, mise- ricordise recordaberis.»
Audianl id atque advertant principes terreni, qui occasione prepositae et edictac juslitiae suae, obstinati magis qttam justi reperiuntur, et se re- missos videri erubescunt, si misericordes fiant, et mendaces, si edictum suura mutent, vel quod minus provide statuerunt, non impleant, et si verba rebus emendcnt. Quos quidem recte dixerim Jephthsc comparandos, qui quod stulte voverat stultius adim plens, unicam interfecit.
- Thessal, n, 7. —• » Exod., xxxit, 10. — » Jer&n., vu, 16. — * Exod., xxxn, 10.
— • Ptalin., xxxn, 9. — • Habacuc, m, 2.