genter attendens Ambrosiusl : a Faciiius, inquil, inveni qui innocentiam iservaverunt, quani qui poenitcntiam egerunt. » In tantura vero illae, quas jpariter exercuimus, amantium voluptates dulces mihi fuerunt, ut nec dis- pliceremihi, ncc vix a memoria labi possint. Quocunque loco me vertam, semper se oculis meis cum suis ingerunt desideriis. Nec etiam dormicnti suis illusionibus parcunt. Inter ipsa missarum solemnia, ubi purior esse debet oratio, obscena carum voluptatum phantasmata ita sibi penitus miser- rimam captivant animam, ut turpitudinibus illus magis quam orationi va- cem. Quae quum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amis- sis.
Nec solum quse egimus, sed loca pariter et tempora in quibus hsec egi- mus, ita tecum nostro infixa sunt animo, ut in ipsis omnia tecum agam, nec dormiens etiam ab his quiescam. Nonnunquam et ipso motu corporis animi mei cogitationes deprehenduntur, nec a verbis temperant improvisis. 0 vere rae miseram, et illa conquestione ingemiscentis animae dignissi- mam* : « Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? • Utinam et quod sequitur veraciter addere quam ! «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. » Hax te gratia, charissime, praevenit, et ab his tibi stimulis una corporis plaga medendo multas in anima sanavii, et in quo tibi amplius adversari Deus creditur, propitior inventur : more qui- dem iidelissimi medici, qui non parcit dolori, utconsulat saluti. Hos autem in me stimulos carnis, hsec incentiva libidinis, ipse juvenilis fervor setatis, et jucundissimarum experientia voluptatum, plurimum accendunl, el tanto amplius sua me impugnatione opprimunt, quanto infirmior cst natura quam oppugnant.
Castam me pradicant, qui non deprehenderunt hypocritam. Munditiam carnis conferunt in virtutem, quum non sit corporis, sed animi virtus. Ali- quid laudis apud homines habens, nihil apud Deum mereor, qui cordis et renum probator est, ct in abscondito videt. Rcligiosa hoc temporc judicor, in quo jam parva pars rcligionis non cst hypocrisis ; ubi illc maximis extol- litur laudibus. qui humanum non offendit judicium.
Et hoc fortassis aliquo modo laudabile, el Deo acceptabile quoquo modo videtur, si quis videlicct exterioris operis exemplo quacunque intentione non sit Ecclesiae scandalo, nec jam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, ncc apud carnaies professionis suze ordo infametur. Atque
- De pcenit, \i, 10. — > Rora., tii, 24.