Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/48

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est



EPISTOLA PRIMA

QUÆ EST HISTORIA CALAMITATUM ABÆLARDI
AD AMICUM SCRIPTA

ARGUMENTUM


Hanc epistolam ex monasterio Divi Gildasii, in minore Britannia sito, quod tunc ipse Petrus Abælardus abbas regebat[1], scribit ad amicum cujus nomen tota epistola, licet prolixa, nec ipse edit, nec etiam Heloissa, quum hujus epistolæ meminit in secunda. Est autem narratoria. Toto enim epistolæ textu suam vitam ante actam ab infantia ad illud usque tempus, quo hanc scripsit, diligenter enarrat ; nullam tamen Joannis Rozelini mentionem facit, quo philosopho doctissimo præceptore usum Otho Frisingensis episcopus, gravis scriptor, qui eodem vivebat tempore, affirmat. Cæterum quid, quo animo egerit vel scripserit, quid passus sit, quanta invidia æmuli in eum exarserint, graphice describit, atque obtrectatoribus suis cursim ex occasione breviter et argute respondet. Denique hanc epistolam potius ad propriam quam ad amici consolationem scripsisse videtur, scilicet ut et præsentes calamitates ex recordatione præteritarum lenius ferret et imminentium periculorum timorem facilius detergeret. Nullas enim amici molestias cum suis confert, ut ex comparatione graviores appareant.


Sæpe humanos affectus aut provocant aut mitigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad præsentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi : ut in comparatione mearum, tuas aut nullas, aut modicas tentationes recognoscas, et tolerabilius feras.

I. Ego igitur oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britanniæ constructum, ab urbe Nannetica versus orientem octo, credo, milliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur. Sicut natura terræ meæ vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum, antequam militari cingulo insigniretur. Unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscunque filios haberet litteris antequam armis instrui disponeret. Sic

  1. Cette indication est une erreur : Abélard avait, à cette époque, ainsi qu’il le dit à la fin de sa lettre, quitté Saint-Gildas.