conversioni monastics convenirent, cxcepto velo, aptari feci, et liis cam indni. Qiio audito, avunculus et consanguinei seu aftines ejus opinati sunt me nunc sibi plurimum iJlusisse, et ab ea moniali facta me sic facile expe- dire. Unde vehementer indignati, ct adversum me conjurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientcm in sccreta hospitii mei camcra, quodam mihi servienti per pecuniam corrupto, crudelissima et pudcntissima ultione punierunt, et quam summa admiratione mundus excepit, eis videlicet cor- poris mei parlibus amputatis, quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt. Quorum alter ille fuit supradictus serviens, qui quum in obsequio mco mecum maneret, cupiditatcad proditionem ductus cst. Mane autem facto, tota ad mc civitas congregata quanta stupcrct ad- miratione, quanta se aftligeret lameutatione, quanto me clamore vexarenl, quanto planctu pertubarcnt, difficile, imo impossibile cst exprimi. Maximc vcro clerici, ac praccipue scholares nostri intolerabilibus me lamcntis et ejulalibus cruciabant, ut multo amplius ex corum compassionc quam ex vulneris laederer passionc, et plus erubescentiam quam plagam seutirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et temporali casu Ihbc humiliata, imo pcnilus cssct extincta ; quam justo Dei judicio in illa corporis mei portione pleclerer, in qua deliqueram ; quam justa proditionc is ? qucm antea prodideram, vicem mihi rctulisset ; quanta laude mci a ?muli tam manifestam aequitatem effer- rcnt ; quantam perpetui doloris contritionem plaga ha ?c parentibus mcis ct amicis esset collatura ; quanta dilatatione hacc singularis infamia universum mundum esset occupatura ; qua mihi ulterius via patcret, qua fronte in pu- blicum prodirem omnium digitis demonstraudiis, omnium linguis corro- dcndus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me ctiam parum confundcbat quod, secundum occidcntem lcgis litteram, tanta sit apud Dcum cunuchorum abominatio, ut homincs amputatis vcl attritis tcstibus eunuclu- zati intrare ecclesiam, tanquam olentes et immundi, prohibeantur, ct in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Levitici1 :«Omnc animal, quod vel contrifis, vel tusis, vel scctis, ablatisquc testiculis, non offcretis Domino. » Deuter. *, cap. xxm : « Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis, et abscisso vcretro, ccclesiam Dci. » In tam roisera me coutritionc positum confusio, fateor, pudoris potius quam dcvotio conversionis ad monasticorum latibula claustrorum compulit, illa tamen prius ad imperium nostrum spontc vclata, et monasterium ingressa.
Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/72
Appearance