Pagina:Ad Alpes.djvu/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Hahahae!” inquit Anna. ‘Quid tum fēcit iste rūsticus?”’

“Prīmō obstupefactus est,” inquit Onēsimus. ‘Tum autem alia quaerere coepit, et sermō huius modī īnstitūtus est:

Servus. Dum hūc nāvigātis, multās terrās vōs vidēre oportuit.[1]

Stasimus. Ita vērō. Rēsque mīrandās ubique aspeximus.

Servus. Cum[2] hīc tempus terās, dē hīs rēbus mihi nārrā, sīs.

Stasimus. In Syriā ardor sōlis maximus est. Solstitiālī[3] morbō ibi hominēs ut[4] muscae pereunt.

Servus. Papae! Saepe nostrō in fundō sōl satis fervidus[5] est, sed numquam tam exitiālis.[6]

Stasimus. Alternae arborēs sunt fulgurītae,[7] bovēsque alternīs in sulcīs[8] moriuntur.

Servus. Haec vix crēdere possum!

Stasimus. Quīn etiam multa sunt mīrābiliōra, quae nōndum dīxī. Quōdam locō cymbā vectī sumus ad caput amnis, quī dē caelō exorītur sub soliō Iovis.

Servus. Abī, mē lūdis. Etsī rūsticus sum, mē ita fallere nūllō modō potes. Pater meus in Syriā nātus est; eō praesente[9] tanta mendācia dīcere nōn audērēs.

Stasimus. Quīn etiam idem dīcam, sī avum[10] tuum addūcere velīs. Nōnne vīs reliqua audīre?

Servus. Audiam vērō; sed nihil mē crēditūrum polliceor.[11]

Stasimus. Dum mediō marī iter facimus, saepe sub flūctibus mōnstra mīranda nantia vīdimus.

Servus. Sine dubiō multa tālia cēpistis, quae nunc vobiscum in nāvī habētis.

  1. vōs vidēre oportuit, you must have seen; oportet is impers.
  2. Cum: causal; trans., ‘as’.
  3. sōlstitiālis, -e, adj., of the summer solstice; sunstroke or fever is referred to.
  4. ut, like.
  5. fervidus, -a, -um, adj., hot.
  6. exitiālis, -e, adj., deadly.
  7. fulgurītus, -a, -um, adj., struck by lightning.
  8. sulcus, -ī, m., furrow.
  9. eō praesente: abl. absol.
  10. avus, -ī, m., grandfather.
  11. nihil … polliceor, I do not promise that … anything.