Pagina:Ad Alpes.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XIII

Paulō post, cum iterum eōdem convēnissent, Pūbliō Cornēlius: “Modo dīcēbās,” inquit, “Stasimum nostrum coquum lūdificāsse. Quid, obsecrō, factum est?”

“Coquus,” inquit Pūblius, “piscēs in aquā condiderat, ut eōs refrīgerāret.[1] Stasimus autem, coquō nesciō,[2] piscēs dētrāxit, et quōsdam cancrōs vīvōs intrōdūxit. Cumque coquus imprūdēns manūs in aquam iniēcisset, cancer subitō eius digitum arripuit. Quō vīsō, Stasimus in cachinnōs maximōs effūsus est, coquus autem īrā commōtus cultrum[3] manū rapuit; ac vērō paulum āfuit quīn hominem occīderet. Sed ego opportūnē proelium dirēmī.”[4]

“Aliquandō istum scelestum impudentiae suae paenitēbit,” inquit Cornēlius. “Sed iam adest Onēsimus. Quid novī, Onēsime?”

“Per portum tōtum ambulāvī nāvēsque adiī omnēs,” inquit Onēsimus, “neque ūllam invenīre potuī, quae nūper Syrācūsīs solūta erat. Sed dīcēbant[5] crās duās inde exspectārī.”

Tum Cornēlius: “Etsī multō māne hinc abīre in animō habuī,” inquit, “manendum est, cēnseō; nam iam diū est factum,[6] cum litterae nūllae Syrācūsīs mihi adlātae sunt.”

Itaque omnēs, usque ad cēnae tempus modīs dīversīs sē oblectāvērunt. Cum autem mēnsae remōtae essent, patrī Sextus: “Modo maximē dēlectātus sum eīs,”[7] inquit, “quae dē imperātōre Nerōne dīxistī. Nōnne vīs alia similia nunc nōbīs nārrāre?”

Ac pater: “Nerō imperātor puer[8] arte mūsicā imbūtus[9] est;

  1. refrīgerō, -āre, -āvī, -ātus, tr., cool.
  2. coquō nesciō: abl. absol.
  3. culter, -trī, m., butcher-knife.
  4. dirimō, -imere, -ēmī, -ēmptus, tr., stop.
  5. dīcēbant, they said.
  6. est factum: from fīo. Trans. the phrase, ‘a long time has elapsed (in which).
  7. eīs (abl.), the things.
  8. puer, (as) a lad.
  9. imbuō, -buere, -buī, -būtus, tr., train.