Pagina:Agricola De re metallica.djvu/125

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ceratis caret: uerum eorum loco in manibus habent chartam, in qua scribunt quam instrumenti, in posteriorem perticam impositi partem, quam ligula, & funiculus extentus, per eius tria foramina penetrans, demonstrant, & numeros passuum notant: eadem ligula indicat utrum funiculus in priorem uel posteriorem partem inclinet. Pensilis autem, ut in libra, non est, sed ad instrumentum affixa, in eo quasi iacet: sed cuniculos iccirco metiuntur ut scire possint quot passibus facti sint altiores: quot passus inferior à superiori distet: quot passuum interuallum, nondum perfossum, sit inter fossores, qui aduersi cauant unam eandem uenam uel fibram transuersam, aut duas, quarum altera in alteram uergit.

Instrumenti index A. Eius ligula B. Ligulæ foramina C D E.

De re metallica 1556-077.png

Sed redeo ad nostras fodinas. Si mensor intus in cuniculis, uel fossis latemtibus uoluerit arearum terminos constituere & pangere signo in saxum inciso,