ille cuspidatus: eo cauatur uena non dura, qualis esse solet terrena. Similiter rutrum & batillum nihil distant à uulgaribus. Altero conuerrunt terras & glareas, altera easdem inijciunt in uasa.
- Ligo A. Rutrum B. Batillum C.
Terræ aunt & saxa & res metallicæ aliæ fossiles ligone cauatæ uel ferramentis excisæ in uasis aut corbibus aut saccis è puteis extrahuntur : cisijs uel capsis patentibus uehuntur è cuniculis: ex utris alueis efferuntur. Vasa sunt duplicia: quæ non materia, non figura differunt, sed magnitudine: minora ferè tantum capiunt , quantum metreta: maiora plerun sextuplo sunt capaciora: neutris enim certa est capacitas, sed sæpius uaria. Vtra conficiuntur ex asseribus & duobus circulis ferreis, quorum altero superius, altero inferius uinciuntur: nam colurni & rni asserib. puteorum illisi facile rumpuntur, ferrei durant. Maiorib.ut asseres sunt crassiores & latio. es, ita etiam circuli utris, ut plus firmitatis & roboris habeant, octona bacilla ferrea sunt, aliquantum lata: quorum quaterna ex superiori circulo deorsum procedunt : quaterna eis quasi obuia ex inferiori sursum: utrorun fundum tam interius quàm extrinse cus duobus uel tribus bacillis item ferreis, & ex una inferioris circuli parte ad alteram pertinentibus , munitur. Sed eorum quæ extra sunt, alterum ad id affigitur transuersum: utra habent binas ferreas ansas, quæ superius extant at eminent: utra semicirculum ferreum, cuius inferior pars inclusa in ansis recta est ut expeditius moueri possit: utra multo altiora quàm latiora sunt, utris sumna pars est latior ut res effossæ facilius in ea infundi & rursus ex eis effundi possint. In minora fermè pueri, in maiora uiri terras è solo putei trahunt rutro, reliquas res fossiles batillo in ea inijciunt, uel manibus ingerunt: ex qua re ingestores sunt nominati: mox semicirculo ferreo funis ductarij uncum implicant : tum machinis extrahuntur : minora quidem , quod ipsis leuius onus