Pagina:Agricola De re metallica.djvu/131

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sit impositum , ea quam uersant homines: maiora, quod grauius, ea quam equi circumagunt. Quidam uerò in uasorum locum substituunt corbes, quæ tantundem capiant, aut, quod leuiores quàm uasa sint, etiam plus. Quidam saccis, ex taurinis tergoribus factis, pro uasis utuntur: quorum semicirculos ferreos unco prehendit funis ductarius: eorum plerun tres rebus effossis pleni simul extrahuntur, tres demittuntur, tres à pueris implentur: hi Snebergi usitati sunt, illæ Fribergi.

Vas minus A. Vas maius B. Asseres C. Circuli ferrei D. Bacilla ferrea E. Bacilla ferrea fundi F. Ansæ G. Semicirculus ferreus H. Vucus funis ductarij I. Corbis K. S acci L.
De re metallica 1556-083.png
De re metallica 1556-084.png