Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Capsa aunt patens dimidio capacior est quàm cisium : longa ferè pedes quatuor, lata & alta circiter pedes duos & dimidium: sed quia ei figura est quadrangula, tribus laminis quadrangulis uincitur ferreis: & præter eos undi bacillis ferreis munitur: ad ipsius fundum duo axiculi ferrei sunt affixi, circum quorum capitula utrin orbiculi lignei uersantur: qui, ne ex axiculis immo bilibus decidant, paruis clauis ferreis cauetur: ut magno illo obtuso ad idem fundum affixo, ne à trita uia, hoc est cauo trabium aberrent. Eam capsam uector ipsius partem posteriorem manibus tenens & protrudens euehit onustam rebus fossilibus, uacuam reuchit. Quoniam uerò cùm mouetur, sonum efficit, qui nonnullis uisus canum latratui similis, canem uocarunt. Hac capsa utuntur si quando ex longissimis cuniculis onera euehunt, & quòd moueatur facilius, & quòd grauius onus ipsi possit imponi.

Capsæ quadranguli ferrei A. Eius bacilla ferrea B. Axiculus ferreus C. Orbiculi lignei D. Parui claui ferrei E. Magnus clauus ferreus obtusus F. Capsa eadem inuersa G.

Sed alueos cauant ex singulis arborum truncis: quorum minores longi sunt plerum duos pedes, lati unum: hos metallo refertos, præsertim cùm multum non effoditur, è puteis & cuniculis uel humeris egerunt, uel funiculis, ex collis pendentibus, deuinctos efferunt. Veteres quicquid effossum erat humeris egessisse Plinius autor est. Verùm ea ratio onerum exportan dorum quia plures homines magnis laboribus defatigat, & multa pecunia in operas erogatur, spreta à nostris & repudiata. Maiorum autem alueorum longitudo est ad tres pedes, latitudo palmipe dalis: in quibus terras metallicas