Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

circa uerò suculam funis ductarius inuoluitur, & eius media pars ad ipsam religatur: at utra eiusdem ansa habet uncum ferreum, qui uasis semicirculo implicatur: ita uectibus coacta sucula dum uoluitur semper alterum uas onere plenum ex puteo extrahitur in eundem demittitur uacuum. Cogunt autem suculam uiri duo robusti, uter prope se cisium habens, in quod, cùm uas ei propius fuerit extractum, exoneret. Duo uerò uasa plerun implent cisium. Quare ubi quatuor extracta fuerint uter suum cisium ex casa euehit et euertit: ita fit, ut si putei fodiantur profundi, collis assurgat circa machinæ casam. Quod si uena metallorum soecunda non fuerit, terras saxa discrimine remoto profundunt: si soecunda, seorsim exonerata seruant, tundunt, lauant. At cùm uasa aquaria extrahunt, ea euertentes aquam per infundibula transmittunt in canalem, per quem effluit.

Tignum in fronte putei collocatum A. Tignum in tergo putei collocatum B. Pali cuneati C. Tigna transuersaria D. Stipites uel asseres crassi E. Lamina ferrea F. S ucula G. E ius capita H. Lignum I. Vectis K. Funis ductarius L. Eius uncus M. V as N. Eius semicirculus O.

Altera machina, qua metallici, cùm putei sunt altiores, utuntur, à prima differt rota, quam præter uectes habet: eam, si pondus altè non extrahitur, unus uectiarius uersat, rota in alterius locum succedente: sin altius, tres, rota in quarti locum substituta. Etenim sucula semel mota rotæ uolubilitate iu−