Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
liber primus.

turam. Quàm autem uere hoc dicant non uideo: cum argentaria metalla Fribergi ad annos iam quadringentos inexhausta durent, plumbaria Gose lariæ ad sexcentos, quorum utrunque ex annalium monumentis conquiri potest: Schemnicij uero & Cremnicij communia argenti et auri ad octin gentos, quod antiquissima incolarum priuilegia loquuntur. Sed dicunt singularum fodinarum quæstum stabilem non esse quasi uero metallicus uni fodinæ aut sit aut addictus esse debeat, ac non multi communiter impensas faciant in metalla: aut peritus artis non fodiat alteram uenam, si prioris fortuna eius uotis amplius non responderit : attamen Schonbergij metalli, quod Fribergi est, quæstus supra hominis ætatem stabilis permansit. Verum mihi non est in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ, minusque stabilem quæstum metallicorum esse, non libenter modo, sed etiam semper fatebor, quod uenæ tandem desinant effundere metalla, cum agri in perpetuum efferre fruges soleant. Sed metallicorum quæstus quo minus est stabilis, eò est uberior, ut inita ratione quod stabilitati deest, ubertate reperiatur æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæstus annuus cum fructibus agri optimi comparatus, ipsis triplus aut minimum duplus est. Quot ergo partibus antecedit eisdem fructibus quæstus argentariæ uel aurariæ uenæ? Quocirca uere ac scite Xenophon scripsit de Atheniensium argentarijs metallis. Est terra in qua, si sementem feceris, non fundit fruges, si uero eam foderis, multo plures alit, quàm si fruges ferret. Habeant igitur sibi agricolæ uberes campos colantque colles fertiles frugum gratia: metallicis ualles tenebricosas relinquant, & montes steriles, ut ex ipsis eruant gemmas & metalla, non precia modo frugum, sed rerum omnium quæ uenduntur. Tum dicunt periculosum esse metallicæ operam dare, quod metallorum fossores interimantur modo ab aere pestifero, quem spiritu ducunt, modo haurientes puluerem pulmones exulcerantem , macie extabescant: modo intereant, ruinis montium oppressi: nunc uero de scalis in puteos delapsi brachia, crura, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum tanti æstimare debere, ut propter eius magnitudinem salus hominis & uita adducatur in maximum quodque periculum & extremum discrimen. Hæc quidem fateor perquam grauia esse atque adeo plena terroris & periculi, ut ipsorum uitandorum causa censerem metalla fodienda non esse, si uel sæpius in ea incurrerent metallorum fossores, uel ab eis sibi nulla ratione cauere possent. Qui enim non potior esset uiuendi ratio, quam uel uniuersa possidendi , nedum metalla? quanque qui sic perit, possidet quidem nulla, sed ea relinquit hæredi. Cum autem raro eiusmodi accidant, & improuidis duntaxat fossoribus, metallicos non absterrent à fossione metallorum , ut nec à suo artificio fabros materiarios absterret unus aliquis ex ipsis, qui, quia incaute egit, ab alto ædificio delapsus animam efflauit. Ista respondi ad singula, quæ mihi obijcere solent hi, qui uociferantur rem metallicam suis cultoribus esse inutilem, cum quod sumptus impendant ad incertum casum, tum quod ipsa commutabilis sit & perniciosa. Nunc uenio ad eos qui eandem cæteris hominibus utilem non esse aiunt, quia scilicet metalla & gemmæ, & reliqua fossilium genera ipsis inutilia sint. Quod contendunt