At in magnæ Germaniæ regione, quæ Vestofalia dicitur, & in Germaniæ inferioris regione quæ Eifalia nominatur, operarij contrà uenarum prius ustarum fragmenta in rotundam aream, lapidibus durissimis arctè stratam, coniecta terunt ferramentis, quæ figura ferè malleis similia sunt, usu tribulis: nam longa pedem, lata palmum, crassa digitum, in medio sicuti mallei habent foramen, in quo includitur manubrium ligneum non admodum crassum, sed longum ad pedes tres & dimidium , ut operarij eius pondere inclinatiore uehementius uenarum fragmenta percutere possint: lata uerò ferramenti parte percutientes ea conterunt: quo modo etiam tribulis, quanquam ea lignea & teretia sunt, at ad perticas appensa, frumenta in area teruntur . Venas autem comminutas scopis conuerrentes in officinam inuehunt: in qua lauantur in area curta: ad cuius caput lotor stans rutro ligneo sursum uersus crahit aquam: quæ rursus delapsa id, quod leue est, rapit in subiectum canalem: quam lauandi rationem paulo post planius explicabo.
- Area lapidibus strata A. Venarum fragmenta B.
- Area uenarum fragmentis referta C.
- Ferramentum D. Eius manubrium E. Scopæ F.
- Area curta G. R utrum lignewn H.