Pagina:Agricola De re metallica.djvu/33

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

fectis fodinarum non licet symbola dominis indicere sine scitu permissu magistri metallicorum & duumuirûm iuratorum . Quare eiusmodi dolos adhibere non possunt. Præsides autem fodinarum si fraudis conuicti fuerint, cæduntur uirgis: sin furti, suspenduntur . Fraudolentos autem esse aliquos partium uenditores & emptores clamant: concedimus . Sed num fallere possunt alium quàm hominem stolidum, negligentem, imperitum rerum metallicarum? uir sane prudens, impiger, gnarus huius artis, si fides uenditoris uel emptoris ipsi in dubium uenit, mox se confert in fodinam, ut uenam tantopere laudatam aut uituperatam subijciat sub aspectum, & consideret sibi emendæ uel uendendæ sint partes nec ne. Sed dicant, ut is sibi à dolis cauere possit, simplex tamen & qui se præbet credulum , decipitur. At non raro uidemus, eum qui hoc modo alium circumuenire uolebat, seipsum decipere, & merito omnibus ludibrio esse. Nam plerum tam qui studet alium fallere, quàm qui falli uidetur, rei metallicæ est ignarus. Ita cum uena præter opinionem fraudatoris metallis abundauerit, tum is qui putabatur deceptus esse lucrum facit, qui decepisse damnum. Veruntamen ipsi metallici raro uendunt emúntue partes, sed frenter iurati uenditores, qui eas uenales tanti emunt uel uendunt , quanti emere uel uendere fuerint iussi. Cum igitur magistratus ex æquo & bono iudicet res controuersas , bonus metallicus neminem decipiat, improbus fallere non facile possit, aut si fallat, non ferat impune, sermo eorum qui de honestate metallicorum detrahere uolunt, nihil momenti & ponderis habet. Deinde metallici quæstus nemini est odiosus. Quis enim non natura maleuolus & inuidus odium habebit in eum ad m opes quasi diuinitus delatæ sunt? qui hoc amplectitur genus amplificandi rem familiarem , quod omni caret crimine? Sed foenerator si usuram exercet immodicam , in odia ho minum incurrit: Sin modicam & ciuilem, ut non sit inuidiosus, ad plebem , quod eam non exhauriat, exipsa diues admodum non efficitur. Tum quæstus me tallici non est sordidus. Quî enim talis esse potest, tam magnus, tam copiosus, tam pius? Turpe uero & illiberale est lucrum mercatoris, cum uendit fucosas & fallaces merces, aut paruo emptis nimis magnum precium constituit, ea de causa mercator non minori in odio quàm foenerator esset apud uiros bonos, nisi haberent rationem periculorum , in quæ pro mercibus se infert. Verum qui hoc loco contumeliose dicunt de metallica detrahendi causa, aiunt quondam facinorum & scelerum conuictos homines esse damnatos ad metalla, eos aut seruos venas fodisse: nunc uero metallicos esse mercenarios, ut reliquos opifices in sordida arte uersari. Profecto si metallica ob hanc causam pudenda & inhonesta ingenuo homini iudicatur, quod serui quondam foderint metalla, nec agricultura erit satis honesta, quod mancipia agros coluerint, & nunc apud Turcas colant: nec architectura, quod serui quidam in ea artifices reperti sint: ne medicina, quod non pauci medici fuerint serui, ne plures aliæ artes ingenuæ, quod manu capti eas exercuerint. At agricultura, & architectura, & medicina, nihilo minus in numero honestarum artium habentur. Nec igitur metallica ea causa ipsarum à choro excludetur. Concedamus præterea istis quæstum mercenariorum metallicorum esse sordidum, nos certe non intelligimus fossores modo cæteros operarios, sed