Pagina:Agricola De re metallica.djvu/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tum metallicæ peritos, tum eos qui impensam faciunt in metalla. Inter quos numerari possunt reges, principes, respub. & in his honestissimus quis ciuis. Tum deni intelligimus præfectos metallorum , qualis fuit Thucidides nobilis ille historiarum scriptor, quem Athenienses præposuerunt Thasiorum metallis. Attamen consumere aliquid operæ & laboris in fossione uenarum non est indecorum metallicis, maxime si ipsi sumptum fecerint in metalla. Quemadmodum nec magnis uiris proprios agros colere. Alioqui Romanus senatus L. Quintium Cincinnatum operi agresti intentum non creasset dictatorem: nec uiros ciuitatis primarios à uillis arcessisset in curiam . Simi liter ne Maximilianus Cæsar nostra ætate Conradum ascripsisset in numerum nobilium, qui comites nominantur. Fuit uero ille, cum in metallis Snebergi operas daret, egentissimus: quare cognomentum habebat pauperis. Sed non multos post annos ex metallis Firsti, quod est oppidum in Lotharin gia, diues factus, nomen ex fortuna inuenit. Ne Vladislaus rex in coetu eorum , quos uocant Barones, reposuisset Tursium ciuem Cracouiensem , m metalla eius partis regni Vngarorum, quæ quondam Dacia fuit dicta, fortunis locupletarunt. Quinetiam ne metallica quidem plebs est uilis & abiecta. Etenim nocturnis æ ac diurnis uigilijs & operibus exercitata habet duriciam corporum immanem, facillime cum res postulat, labores & munera militiæ sustinet. Quippe quæ consueuit ad multam noctem uigilare, tractare ferramenta, fossas ducere, agere cuniculos, machinas fabricari, one ra ferre. Quocirca rei militaris periti, eam non modo. urbanæ plebi præferunt, sed etiam rusticæ. Verum ut tandem huic disputationi finem faciam: cum quæstus maximi sint fSneratoris, bellatoris, mercatoris, agricolæ, me tallici: fSnus autem sit odiosum, præda crudeliter capta ex fortunis plebis, non culpa calamitosæ, impia, quæstus metallicihonestate ac decore præstet mercatoris lucro: non minus sit bonus quàm agricolæ, multo uberior. Quis non intelligit metallicam inprimis esse honestam? Certe cum una sit ex decem maximis rebus optimis, pecuniam magnam bono modo inuenire, id homo studiosus & diligens rei familiaris non alia ratione facilius quàm metallica potest assequi. De re metallica Libri primi finis.