Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

læ fuerint, coniunctæ coquantur in catino cinereo. Ad talis autem stibij libras duas & dimidiam adijciantur aridæ uini fecis libræ duæ, & recrementorum uitri libra una, at coquantur in catino fictili: at etiam massula residebit in fundo: quæ in catino cinereo coquatur. Postremò stibium adiecto pauco plumbo, coquatur in catino cinereo, in quo cæteris omnibus igni comsumptis solum remanebit argentum . Quod si stibium priusquam in cinereo coquatur cum arida uini fece & recremento uitri in fictili coctum non fuerit, partem argenti consumit, & cinerem at pulueres, ex quibus catinus factus est, ad se allicit. Catinus autem, in quo aurum argento mistum coquitur cum stibio, ut etiam cinereus, collocetur in fornace, qualis uel uento foraminibus inspiratur, uel aurificum esse solet.

Fornax quæ uento foraminibus inspiratur A. Fornax aurificum B. Catinus fictilis C. Catinus ferrcus D. Truncus E.

Vt autem aqua ualens, si argentum, à quo aurum sulfur secreuit, in eam inijciatur, nobis ostendit utrum omne fuerit secretum , an aliqua huius particula in illo restet, ita quædam rerum compositiones si alternis ipsæ, alternis aurum, à quo argentum stibio separatum fuit, in olla uel catino positæ coquantur, nobis declarant, omne separauerit necne separauerit: quinetiam ijsdem