Pagina:Agricola De re metallica.djvu/388

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


habet pares portiones sulfuris ignem non experti, salis ammoniaci, halinitri, æruginis. Argentum autem, in quo inest aliqua auri portio, primò unà cum plumbo lifiat in catino fictili, at simul coquantur us dum argentum ex halet plumbum : si argenti fuerit libra, plumbi sint drachmæ sex: tum argentum aspergatur aliquo de istis pulueribus compositis , qui pendat uncias duas: dein agitetur: postea effundatur in alterum catinum prius calefactum & seuo illitum: is concutiatur: cætera perficiantur ratione iam explicata. Quineti am aurum ab argenteis poculis, alijs uasculis & operibus inauratis integris manentibus separatur puluere, qui constat ex salis ammoniaci parte una, sulfuris dimidia: poculum, siue aliud opus, inauratum olco illinitur: ei inspergitur puluis: manu uel forcipe prehensum admouetur igni, concutitur: quo modo aurum decidit in aquam uasis subiecti, poculum manet illæsum. Separatur etiam aurum ab argenteis operibus inauratis argento uiuo: id in fundatur in catinum fictilem, & igni sic calefiat ut digitus, in ipsum immissus, calorem sustinere possit: in eo argenteum opus inauratum collocetur: cùm ad ipsum argentum uiuum adhæserit exemptum imponatur in lancem: in quam aurum refrigeratum unà cum argento uiuo decidit. Iterum uerò & sæpius idem argenteum opus inauratum in argento uiuo calefacto collocetur: idem labor suscipiatur us ad eum finem dum nullum aurum appareat in opere, cùm in ignem impositum fuerit, & ex eo argentum uiuum, quod ad ipsum adhæsit, euolarit: mox artisex capiat pedem leporinum , at conueirat argentum uiuum & aurum: quæ simul ex opere argenteo deciderunt in lancem: ca infundat in linteum, lini xylini contextu factum, uel in alutam: per illum uel hanc argentum uiuum expressum altera lance excipiatur. Aurum uerò in linteo uel aluta remanebit: quod collectum in carbonem excauatum inij ciat & coquat donec liscat, & ex eo massula fiat: quam cum pauco stibio coquat in catino fictili: ea in alterum uasculum infundat: quo modo aurum in fundo residere, stibium tenere superiorem locum uidebit: tum eundem la borem sumat: postremò aureas massulas in laterem excauatum conijciat, eum in igni collocet: qua ratione aurum fit purum. At his modis aurum ab argento, uel contra argentum ab auro secernitur: nunc exponam rationes, quibus æs ab auro separatur. Sal, quem uocamus artificiosum, conficitur ex atramenti sutorij, aluminis, halinitri, sulfuris ignem non experti singulorum libra, salis ammoniaci selibra: quæ res comminutæ coquantur ex lixiuio facto ex cineris, quo lanarum infectores utuntur, parte una, calcis aqua non restinctæ item parte una, cineris fagini partibus quatuor. Res autem ex hoc lixiuio coquantur us dum totum consumatur: mox siccentur & reponantur in loco calido, ne in oleum uertantur: deinde cum eis comminutis plumbi, in cinerem resoluti, libra permisceatur: at huius pulueris compositi singulæ sescunciæ singulis æris, in catino calefacti, libris paulatim inspergantur: ac silo ferreo multum & celeriter agitentur: catino refrigerato & confracto aurea massula reperitur. Altera secernendi ratio hæc est: sulfuris ignem non experti libræ duæ, salis facticij purgati quatuor comminuantur & commisceantur: huius pulueris sextans & semuncia adijciantur ad bessem globulorum confectorum ex plumbo, et ære, in quo inest aurum, plumbi duplo: simul