Pagina:Agricola De re metallica.djvu/420

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


collocent. Etenim massæ quæ pendunt circiter centum & sexaginta centumpondia simul in ea imponi & liquari solent. Tum operarius carbones in massas conijciat: quæ omnia uesperi parentur: quare, si metuerit pluuias, ea tecto, quod huc at illuc portari potest, operiat. Id posteriore parte duos habeat pedes, ut pluuiæ, quas excepit, è decliui defluant in aream: senti die mane prunas batillo in carbones conijciat: quo modo massæ plumbeæ carbonibus subinde adiectis liscunt. Plumbum, quàm primum id ipsum conceperit catinus, cochleari ferreo effundat in catillos æreos, qualibus secretor uti solet. Quod si statim refrigeratum non fuerit, tum aquam affundat & malleo cuspidato, in ipsum infixo, extrahat: cuius mallei pars cuspidata sit, longa palmos tres: teres, digitos duos. Sed catillis aquam lutosam illinire oportet, ut ex eis inuersis, & mallei parte terete, quæ lata est, percussis panes plunbei facile excidant: qualis aqua ni catillis illinatur, periculum est, ne plumbum per collifactos penetret. Alij in sinistram sumunt lignum inferiore pare graue, co catillum percutiun dextra uerò mallei aciem in panem plumbeum infigunt, at sic ipsum extrahunt. Mox operarius aliud plumbum in catillos uacuos infundat: id faciat, donec munus plumbi liquandi perfecerit. Cùm autem plumbum liquatur, quiddam spumæ argenti simile nascitur: nec mirum, cùm ea quondam Puteolis ex solo plumbo, in secundis fornacibus acri igni cocto, facta sit, & nunc fieri possit. Isti porrò plumbei panes in conclaue plumbarium inuehantur.

Focus A. Saxa in terra defessa B. Murus qui quartum murum longum ab iniuria ignis tuetur C. Catinus D. Massæ plumbeæ E. Vehiculum F. Eius orbiculi G. Grus H. Forceps I. Ligna K. Catilli L. Cochlear M. Malleus N. Panes O.