ex ære & plumbo conflatis , dum stannum ab ære secerneretur, ortæ sunt: & ad totidem centumpondij partes spinarum, quæ de panibus, ex semel recoctis spinis conflatis eodem modo ortæ sunt, addatur plumbi depauperati centumpondium, molybdænæ dimidium: sin officina abundat spuma argenti, ea in locum plumbi depauperati supponatur. Vel ad idem pondus primarum spinarum, & ad centumpondium dimidium spinarum, quæ de panibus, ex bis recoctis spinis conflatis, simili modo ortæ sunt: & ad quartam centunpondij partem spinarum , quæ, dum panes fathiscentes torrerentur, natæ sunt, adijciatur sesquicentumpondium spumæ argenti & molybdænæ: utro mo do ex tribus centumpondijs fit panis unus. Eiusmodi uerò panes, excoctor, singulis diebus plus minus quindecim conficiat: qui diligenter curet ut res metallicæ, ex quibus antecedens panis conflatur, prius recte at ordine effluant in catinum quàm aliæ, ex quibus insens conficitur. Quin autem panes simul in fornace, in qua stannum separatur ab ære, collocentur: qui centumpondia fere quatuordecim pendunt: nam recrementa, inde conflata, ple run centumpondium . In tot uerò panibus argenti libra et unciæ ferme duæ insunt: at stannum, quo hi par esstillant, centumpondia septem & dimidium pendit, quorum quod argenti sescunciam in se continet : sed spinæ tria cen− tumpondia, in quorum singulis argenti fere uncia inest: panes fathiscentes centumpondia duo & quartam partem: quæ omnia argenti ferme sescunciam in se continent. Attamen hæc pro spinarum uarietate multum uariant: etenim in spinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, dum stannum ab ære secerneretur, ortæ sunt, & quæ de panibus fathiscentibus dum torre rentur, argenti unciæ fere duæ insunt, in cæteris uncia non integra. Sunt aliæ præterea spinæ, de quibus paulo post dicam. Sed qui ex ære residuo, quod in fornace simili furno, cùm superior æris pars ab inferiore fuerit diuisa, remanet, in Carpatho monte panes conficiunt , hi spinas, quæ de panibus, cùm stannum pauper uel medio cre ab ære secerneretur, ortæ sunt: item eas, quæ de panibus ex recoctis spinis, aut spuma argenti recocta conflatis, uno in loco coaceruant: sed eas, quæ de panibus ex molybdæna conflatis in loco, à primo separato, locant: similiter ex panibus fathiscentibus, dum torrerentur , natas separatim locant. Ex his autem spinis sic conficiunt panes. De primo aceruo sumunt quartam centumpondij partem, de altero tantundem, de tertiò centumpondium: ad quas spinas addunt spumæ argenti sesquicentumpondi um, & molybdænæ dimidium centumpondium, at ex eis in prima fornace coctis panem conflare solent. Tales uerò panes excoctores singuli singulis diebus conficiunt uiginti. Hæc quo hactenus, redeo ad nostra. Æs cinereum, quod è panibus torrefactis, ut dixi, decutitur, abhinc aliquot annis inspersum fuit spinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, ortæ fue runt, quod in ipso æ, ac in illis argenti unciæ duæ insint: nunc uerò ramen 562to, ex cadmijs, alijs rebus lotis collecto, inspergitur. At incolæ Carpathi montis æs istiusmodi coquunt in fornacibus, in quibus recrementa, quæ, dum æs rursus conficeretur, sunt conflata, recoquuntur. Quia uerò id cito liscit, & ex fornacibus defluit, ad ipsum condum opus est duobus excoctoribus: quorum alter coquat: alter panem crassum mox ex catino eximat:
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/455
Appearance