Pagina:Agricola De re metallica.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ILLUSTRISSIMI ET POTENTISSIMI

SAXONIAE DUCIBVS, LANDGRAVIJS

Toringiæ, Marchionibus Misenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ, Burggravijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comitibus
Brenæ, dominis terræ Pleisensis, MAURICIO sacri
Imperij Archimarschalco & Electori, atque eius fratri

AUGUSTO, GEORGIUS Agricola S. D.


Cum saepenumero, illustrissimi Principes, totius rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Rusticæ, magnitudinem, tanquam alicuius corporis granditatem, considerassem : vel singulas eius partes, quasi illius corporis membra, numerando percensuissem: veritus sum, ne vita prius me deficeret, quàm universam percipere possem, nedum literis consecrare: nam quàm longe lateque hæc pateat, quot & quantarum artium, si non magna, at aliquantula cognitio metallicis ad eam tractandam necessaria sit, ex his nostris libris quisque intelliget. Tametsi verò res Metallica sit amplissima, nec ulla ex parte à Græcis & Latinis scriptoribus, qui extant, absoluta, perdifficiles habeat explicatus: tamen quia veterrima est, & hominum generi maximè necessaria, atque fructuosissima, non debere à nobis negligi videbatur. Etenim Agricultura scientiarum nulla sine dubitatione vetustior, tamen hac res Metallica est antiquior, vel saltem æqualis & coæva: nemo enim omnium mortalium unquam absque instrumentis agrum coluit. Ea verò, ut etiam reliquarum artium, quarum omne opus est in faciendo; instrumenta aut ex metallis facta sunt, aut sine metallis non potuerunt confici: qua de causa res metallica hominibus etiam est maxime necessaria. Nam cùm hi paucis istiusmodi artibus carere possint, earumque maximus sit numerus, nulla sine instrumentis quicquam efficit: tum omnium rerum, quibus magnæ divitiæ bona & honesta ratione acquiruntur, nihil est arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omittam) fructus capimus uberrimos, sed uberiores ex fodinis. Certe una fodina sæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi: quocirca ex omnium ferè seculorum memoria cognoscimus, complures ex metallis divites factos esse, & eadem multorum regum fortunas amplificasse: sed de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim huius operis, partim alterius, inscripti De veteribus & novis metallis, tractaverim, ac ea, quæ contra metalla & ipsos metallicos dicuntur, refellerim. Quanquam autem res rustica, cum qua metallicam libenter confero, varie videtur esse diffusa, tamen in multo plures, quàm hæc nostra, partes non distribuitur: nec tam facile præcepta huius à me tradi possunt, quàm Columella illius tradidit: quod ipse complures rei rusticæ scriptores, quos sequeretur, in manibus