Pagina:Agricola De re metallica.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
epistola

habuit: nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam Marcus Varro recenſet: Latinos plus decem, quos ipſe Columella commemorat: ego ſolum C. Plinium Secundum, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas rationes uenarum effodiendarum, & metallorum conficiendorum exponit: res enim metallica tantum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore, ut ne ij quidem, qui diſperſe ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes abſoluerint: quinetiam eorum magna eſt paucitas: ſiquidem ſolus ex Græcis omnibus Strato Lampſacenus Theophraſti ſucceſſor librum unum De machinis metallicis edidit: niſi forte Philonis poetæ metallicus aliquam arris particulam ſit complexus: nam Pherecrates in comœdiam, inſcriptione ſimilẽ, metallicos ſeruos aut ad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex Latinis autem Plinius, ut iam dixi, tradidit pauculas laborandi rationes: quibus nouos ſcriptores, qualeſcunqꝫ ſint, oportet annumerare: nemo enim iuſta reprehenſione poterit carere, qui eos, quorum ſcriptis, etſi paucis, utitur, debita laude fraudat. Noſtra quidem lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De materiæ metallicæ & metallorum experimento, admodum confuſus, cuius operis parẽs ignoratur: alter De uenis, de quibus etiam Pandulfus Anglus ſcripſiſſe fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, non ignobilis medicus: uerum uenter eam, quam ſumpſit, partem abſoluit. Nuper uerò Vannocius Biringuccius Senenſis, homo diſertus, & multarũ rerum peritus, uulgari Italorum ſermone tractauit locum De metallis fundendis, ſeparandis, agglutinandis. Rationem autem quarundã uenarum excoquendarum breuiter perſtrinxit: quorundam ſuccorum conficiendorũ planius expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorũ, quos uidi quondam in Italia confici: reliquas res omnes, de quibus ſcribo, aut prorſus non attigit, aut leuiter. Hoc libro Franciſcus Badoarius, patricius Venetus, uir ſane prudens & grauis, me donauit: quod tunc ſe facturum recepit, cùm proximo ſuperiore anno ferdinandvm regem, ad quem legatus à Venetis miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet: plura ſcriptores de re metallica literis mandaſſe non comperio: quapropter, etiamſi Stratonis liber extaret, ex his partibus non dimidium artis metallicæ corpus confici poſſet. Quo aũt minus multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, eò magis mihi mirum uidetur tot chymiſtas extitiſſe, qui cõpoſuerint artificium de metallis alijs in alia mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate generis & gradus, ac omni doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam, ſed inſignes tantum, delectum enim ſeruabo: itaqꝫ χυμευτικὰ ſcripſit Oſthanes, Hermes, Chanes, Zoſimus Alexandrinus ad ſororẽ Theoſebiam, Olympiodorus item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, nõ Abderites ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius, Ioannes, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Stephanus ad Heracleum Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſiũ, Geberus, Callides Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, Raimũdus Lulius, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus: fœminæ tres, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atqꝫ hi chymiſtæ omnes orationem ſolutam uſurparunt: præter Ioannem Aurelium Augurellum Ariminenſem,