Pagina:Agricola De re metallica.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

minensem, quisolus uerba uersu inclusit. Sunt alij multi de hacre libri, sed omnes obscuri: quod scriptores isti res alienis, non proprijs uocabulis nominent: & quod alij alijs at alijs uocabulis, à se confictis, utantur, cum res non mutent. Isti magistri suis discipulis uias tradunt, quibus progressi uilia metalla uarijs modis cocta corrumpant, & quodammodo in primam rerum materiam reducant, ea rationeid, quod in ipsis redundat, auferant: quod deficit, compleant: at preciosa, hoc est aurum & argentum, ex eis conficiant, quæ in catillis aut catinis perdurent, hæc facere possint necne possint, non decerno: quia enim tot scriptores omni nobis asscueratione affirmant se eò peruenisse, quò cursum suum dirigebant, eis fides esse uidetur adhibenda: quia nullos ex hac arte quondam diuites esse factos scriptum legimus, nec nunc fieri uidemus, cùm tot ubiuis gentium fuerint, & sint chymistæ, omnes omnes industriæ neruos dies noctes contendant, ut maximos auri & argenti aceruos construere possint, res in dubium uocatur: sed ut ea fuerit scriptorum indiligentia, ut nomina magistrorum, qui ex hoc opificio magnam pecuniam consecuti sunt, memoriæ non tradiderint, certe discipuli decreta eorum uel non cognoscunt, uel cognita non seruant. Nam si ea perciperent, cùm tam multi fuerint, & sint: oppida iamdiu auro & argento repleuissent: quorum uanitatem etiam libri declarant, in quibus Platonis & Aristotelis, aliorum philosophorum nomina inscribunt, ut istæ gloriosæ inscriptiones specie doctrinæ uiris simplicibus imponant. Est alterum genus chymistarum, quod uilium metallorum substantiam non immutat, sed ipsa uel auri uel argenti colore tingit, & noua forma induit: ut ea uideantur esse quæ non sunt: qua forma ignis calore de eis, tan aliena ueste detracta in suam redeunt speciem: qui, quia decipiunt, non solum summo in odio sunt, eorum fraus capite plectitur. Nec minus fraudem capitalem admittit tertium chymistarum genus: quod auri uel argenti particulam, in aliquo carbonclusam, in catinum conijciens fingit se additamentis, quæ uim eliciendi beant, admistis conficere uel aurum ex auripigmento, uel argentum ex pibo candido similibus. Verùm de arte chymica, si modo ars est, aliàs pluramunc ad metallicam reuertar: quoniam eam integram nulli scripris mandarunt, ac exteræ nationes & gentes nostram linguam non intelijgunt, & si eam intelligerent, exiguam artis partem ex nostris istis scriptoribus possent discere, hos duodecim libros De re metallica conscripsi: quorum PRIMVS habet ea quæ contra hanc artem & metalla at metallicos, uel abijsdem dici possunt: SECVNDVS metallicum informat, & .n sermonem, qui haberi solet de uenis inueniendis, dilabitur. TERTIVS est de uenis & fibris, eorum commissuris . QVARTVS explicat rationem imetiendi uenas, at etiam expromit officia metallica. QVINTVS fossionem uenarum & artem mensoris docet. SEXTVS describit instrumenta & machinas metallicas. SEPTIMVS est de experimento uenarum. OCTAVVS præcipit de opificio uenæ urendæ, contundendæ, lauandæ, torrendæ. NONVS excondarum uenarum rationem exponit. DECIMVS rei metallicæ studiosos instruit ad munus discernendi argentum ab auro, at plumbum ab codem & argento. VNDECIMVS tradit uias separandi argentum ab ære.