Jump to content

Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/310

E Wikisource
Haec pagina emendata est
304
uxoria

rationem afferat et calumnia tantum ipsa atque livore delectetur, non is quidem mihi tamen usque erit gravis aut penitus molestus, quandoquidem hoc instituto in litteris versor, ut lectitando scriptitandoque experiar quidnam indies ingenio, studio et assiduitate ad ipsum me honestandum valeam. Dumque in hac una re digna sane et honesta operas vigiliasque meas consumo, non profecto iudicium invidorum subisse me recusem, eosque facile sinam ut natura consuetudineque sua proterva et prepostera carpendo et obloquendo utantur, modo quod ipsi nequeant et nos nequisse, sed summis laboribus omnique industria contendisse, ut scribendo elegantes simus, fateantur. Ac certet quidem quivis ut suffragiis fortune in altos dignitatis gradus conscendat. Leo Baptista Albertus cum fortunam contemnere tum ipsum se ferre et perpeti pulcherrime didicit, sibique ipsi minime displicet. Atque idcirco rure vitam degere et esse in solitudine potest, quamquam quidem ne solitudo habenda est istaec mea, in qua apud me quotidie iocundissime diversis atque variis de rebus confabulantes habeam, dum huiusmodi inventionibus scribendis et commentandis oblector. Quas, ni fallor, tu cum perlegeris ridebis et me, ut facis, magis atque magis amabis. Vale.