Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/318

E Wikisource
Haec pagina emendata est
312
uxoria

exornandis nobis omni virtutis cultu adhibuisti, capere superi piissimi volent ». Hoc loco et iuvenum et patris lacrime immodice erumpere occeperant ut iam sermonem in hortando patri protrahere longius non licuerit.

6.     At cum senex e vita decessisset, etsi modestia singulari prediti essent iuvenes fratres, hereditatis tamen huiusmodi splendidissime lautissimeque cupiditate quadam agebantur, eaque cuique gloria iam tum quidem pergrata futura esse videbatur, si id assecuti essent, ut se hoc pacto inter fratres virtute primarium diiudicassent. Sed quod ingenue educati et optimis moribus imbuti essent, ne ulla inter eos contentio gravior exoriretur, neve etiam minime inter eos altercationes vulgarentur, seniores familie sue viros integerrimos et severissimos convocarunt, apud quos suam quisque causam pacatissime disceptaret. Constituta deinde die, considentibus patribus, qui maior erat natu Mitio huiusmodi orationem habere instituit: «Ni exploratissimum apud me esset, patres, coequata vos parique in quemque nostrum benivolentia esse affectos, ut neque a me neque ab reliquis confratribus meis amplius quicunque ad amorem erga nos vestrum accumulandum desiderari possit, ni item id palam cognitumque esset eam in vobis esse animi equitatem insitam innatamque iustitiam, ut minime unquam commissuri sitis gratificando aut favendo, ut precipuas ullius partes suscepisse videamini, fortassis hoc loco precibus apud vos in me commendando eniterer rationesque adducerem, quibus apud vos persuasum relinquerem non hanc esse inter nos disceptationem susceptam, quo ornamenta vestium et coronam a patre relictam vehementius affectemus, sed potius ut ipsum virtutis meritorumque nostrorum de vobis vestrum iudicium excipiamus, quo et quantum quisque nostrum ad integra perfectamque virtutem propius accesserit, et pro sua modestia quisque noster quantum apud vos acceptissimus sit vestra approbatione et iudicio intelligamus. Iam ne esset quidem in me recta modestia, patres, parumque me prudentem exhiberem, si preter equitatem non medios communesque arbitros sed partium hac in nostra causa suffragatores vos futuros expectarem aut expeterem. Quam quidem rem, patres, cum vos moris optimi atque omnis