Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/330

E Wikisource
Haec pagina emendata est
324
uxoria

citias seclusisse. In eoque prosequendo instituto omni ex parte probatissimo, quanta integros annos dum illa vitam agebat perseverantia in me temperando mihique imperando viguerit, quis id verbis possit uspiam recensere? Ob oculos versabantur caterve amantium, videbam alternis vicibus interdiu noctuque assiduos ac veluti statarios veteranos pudicitie expugnatores sectari, sollicitare. Ego vultus abvertebam, oculos divertebam, os opprimebam, ex animo tristem omnem eius rei umbram expurgabam, quod ferendum quidem erat ferebam. Neque deerant curiosiores aliqui nostra in re, quam maturos gravesque viros conveniret, qui mihi pleraque omnia referrent, que iam pridem apud me erant notissima. Tum et non infrequentis occurrebant, partim ut me dicendo molestia afficerent, partim ut emulum quempiam in odium adducerent, qui quidem seu fictas seu veras fabulas ex composito accuratissime referebant. Aderant preterea astutiores aliqui, qui, cum de rebus aliis sermonem instituisse videri vellent, interiectis sententiunculis atque ambiguis dicteriis instigabant, ut mea esse causa id genus stigmatis atque ironie prolatum facile intelligerem. Itaque omni ex parte excitabar, trahebar, impingebar ut in iram atque inconsultam aliquam vindicandi rationem irrumperem, quo graviorem et vulgarem aliquam infamiam inimicitiisque iunctam subirem. Ego vero constans obfirmati consilii placabilitati, equitati, lenitati animum assuescebam. Nusquam delatorum commenta aut fabule tantum apud me valuere, ut aut mecum essem aut aliis viderer turbatior atque concitatior. Malam omnino iram inutilemque indignationem totis viribus a me esse seclusam studui. Etenim profecto sancte ipse mihi consulebam, dum ita prosequebar nulla in re uxori mee deesse, quo illa minus libidini usque sue satisfaceret. Nam quo erat amplius nihil quod ab optimo amantissimoque viro uxor desideraret, eo perfacile adducebatur, ut nollet erga me minus esse, quam cuperem, modestissima.

15.     «Sed iuvat pro mea vetere consuetudine hac in causa esse quam remissum, et parem moribus orationem habere, ut hactenus vidistis, simplicem, sedatam nullisque lenociniis aut dicendi fuco adornatam. Essent fortassis hoc loco aliqui gloriosiores qui roga-