Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina emendata est
326
uxoria

rent: et ubinam maritimi huiusmodi compertum dederis, in quo tantum consilii, equitatis mansuetudinisque, placabilitatis, modestie, perseverantie, firmitudinis roborisque animi vigeat, ut iniquam ineptam arrogantem insolentissimamque mulierculam domi benigne ac comiter annos integros ferret? An facile reperiri poterit vir huiusmodi qui constantem perennemque in degenda vita rationem, multis adversantibus, infinitis in diversas partes suspicionum et curarum animum trahentibus, non deserat, sed ordine et modo in suscepto instituto perseveret, neque se quoquam distrahi patiatur, quo infamie aut turpi cuipiam rumori ad se aditus patefiat, ferendoque tacendoque dissimulandoque sibique imperando nihil committat, ut festinum precepsque consilium non aspernasse uspiam peniteat, ut dicendum postea sit non fere a me hoc admissum mallem. Grandia hec, patres, atque perrara. Ceteri, quamvis graves et compositi mariti, omni vel minima suspicione excruciantur. Si spectat uxor, si spectatur, si gestit, gravem et sibi et his, cum quibus degunt, vitam agunt. Me neque levissimi uxoris gestus neque muliebris petulantia vel impudentia commovere unquam, ut in animo sinistra aliqua de coniuge suspicio intumesceret. A me omnes istas ineptas maleconsultorum hominum curas abdicavi, putavique uxorem eiusmodi esse, ut volebam, et volens tuli, quam habebam. Hoc qui contrafecerit delirat.

16.     «Quod si maiore dicendi copia quispiam hunc locum exornasse cupiat, novi quas suas dicendi vires ostenturus sit. Mitto cetera: eo deveniet ut affirmet in castris armorumque expeditionibus, ubi primas sibi fortuna partis vel magis quam virtus ipsa vendicat, unam diem aut potius horam, unicum consilium, unam tantum operam, solam unam victoriam omnem solere vitam fama nominisque claritate gloriosam reddere. At nobis perpetuos annos, singulos dies, omnes opere, cuncta consilia perpetuaque certatio ad virtutem fuit exposita, in horas prò rerum eventu et magnitudine consilia ex tempore innovata, impetus rerum adversarum summa vi et viribus exceptus, peiora si qua imminebant evitata, cara queque aderant integra et intacta servata a me sunt summa industria incredibili diligentia maximo labore plurimisque vigiliis. Qua sua propriaque in laude alius fortassis huiusmodi quispiam