Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/334

E Wikisource
Haec pagina emendata est
328
uxoria

gloriaretur ad accumulandamque gloriarti faceret, quod non manu aut presidiis multitudinis, non temporibus obsecundantibus, non locis iuvantibus, non favente publica privataque fortuna sua, non extrinsecus petita virtute, preclarum hoc facinus consistat, se suis auspiciis, suo ductu, sua bene directa et deducta vite ratione, suo integro et probe acto officio, solus unus ipse omnia hec, fortune iniquitatem malos de se rumores surgentem increbrescentemque infamiam suppresserit, cohibuerit, extinxerit. Et haud scio an his omnibus postponendum sit quod sine imperio et severitate mulieris ineptias coercuerit, libidinem frenarit, arrogante insolentiam atque immanitatem moderarit. Similia his complurima qui eloquentia delectaretur amplificando laudis sue gratia suique ponendi in admirationem adduceret. Mihi autem ita visum est plus nihil quam simplex nudumque meritum nostrum exponere in medium, quo in tota mea oratione hanc spem de vobis habui, ut mihi ipsi persuaserim tantam in vobis, patres, fore prudentiam, tantum ingenii ut nullis ornamentis dicendi, si quid emeritus sum, id palam prolatum a vobis, hoc ex sese impetrasse debeat, ut honestiorem me, quod expecto, vestris sententiis reddatis».

17.     Cum perorasset Mitio, tum Acrinnus inter fratres medius natu quam potuit maximis laudibus Mitionem extulit facilitatemque atque humanitatem, in qua se frater tantopere exercuisset, paci atque quieti domestice futuram accommodatissimam sperare se attestatus est. Ac non dedecere quidem affirmavit ut, qui in patrium locum fratribus relictus sit, huic reliqua omnia dignitatis auctoritatisque coniuncta ornamenta commodentur; verum oratum ab se fratrem velie esse, ut secum usque consideret, istorum utrum approbet factum.

18.     «Uxorem, frate, levem, elatam contumacem atque acrem quidem Imbuisti. Mihi item evenit ut coniugem insolentem, preposteram, efferatam pervicacemque experirer. Ac nobis quidem, patres, defuncte quoque uxoris mee argumentandi gratia recensore huiusmodi queso liceat. Tametsi quid est quod hac in re, mi frater, propriam nobis aliquam iniquam contigisse fortunata deputem ? Comune hoc innatumque mulierum generi