Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/342

E Wikisource
Haec pagina emendata est
336
uxoria

aiebat, ut quidvis a patre potius quam uxorem posset perpeti. In ea tamen expostulatione parentes atque fratres sibi ferendos fuisse, ut piane pertulit animo nequicquam molesto aut acerbo. Cum huiusmodi complura disputasset, tandem porrecta manu:

23.     «An non, o fratres — eos contuens inquit — mecum vobis prebui cuius modestiam lenitatemque et mansuetudinem dignam duceretis admiratione? Siquidem pro tanto vestro in me tedio neque apud vos neque apud mortalium quenquam turbatior uspiam videri volui. Cum sat superque esse statuebam multas ac prelongas conciones vestras unicis verbis refellere, ‘uxorem non duco’; cumque ceteras complures et imprimis has ipsas quoque quas adduxi rationes consulto obticebam. Noveram quidem quenam subinde vestre forent future argumentationes. Huiusmodi: 'Non tibi sortem, o noster frater, quam nobis equiorem obtigisse volumus’. Sic, opinor, respondissetis. Eratque ineptum et incommodum futurum si que tu partim odisti nosse, Mitio, partim dare atque delucide didiceras et probe tenebas, enuntiassem. Tibi autem, omnium diligentissimo et perspicacissimo Acrinno, de uxore adduci nihil posse abitrabar, quod tibi ulla esset ex parte incognitum aut non usquam iam pridem clarum delucideque perspectum. At vos, patres, quidnam censetis, nostrum an potius fratrum meorum rectius fuisse consilium? Tu, Mitio, ne obtundentis muliercule ineptias domi perferres, quid egisti? Apud extraneos ingrata et iniocunda pleraque de te audire tulisti perparum moleste. At Acrinnus noster quid tum? Ne in coronis civium de te quicquam illepidum recenseretur intra lares penates infinitam discordiam assiduosque tumultus confovisti. Videor iam nunc videre, ut illius presentia commovebar, bacchantem totis tricliniis mulierem, hominum deorumque deplorantem iniquitatem, accusantem fortunam, seseque inculpantem quod diutius possit huiuscemodi in vita superstes esse, quod lucem tantamque suam intueri miseriam non oderit; neque se et dote et forma sua id tantisper meruisse ut se fratris uxor omni felicitatis genere exuperet: ‘vivit illa et solute et libere: ego multo quam vilissimum mancipium in conditione versor deteriori, cui quidem nedum proloqui et confabulare, ut ceteris ingenuis, sed ne spectare quidem