Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/346

E Wikisource
Haec pagina emendata est
340
uxoria

natus omnes inutili abiectissimaque in re consumpseris. Sin tua diligentia non peccavit mulier, si observando coercendo continendo functus mariti officio extitisti, an tandem idcirco huiusmodi te ornamenta promeruisse gloriabere? Sin autem et tempora et ipsum te, dum quasi pedisequus servus muliebrem inconstantiam sectabaris, perdere dedecebat, tune a tua ignominia exordiere. Denique uxor si peccavit, quisnam erit qui tuam in ea re diligentiam et vigilantiam probet, aut quemnam illius probrum et vitium quam mulierem ipsam fedasse iudicabimus? Quid igitur? Vanam falsamque istanc tibi gloriam usurpas. ‘Ac malo quidem, filii’, postremo diceret pater, ‘operam ingenium industriam studiumque vestrum maioribus in rebus exponatis. Ab more est viri presertim frugi et bene consulti, quales vos esse opto, istic pendere atque insistere scrutando pervestigando indagando, quam longe et apud quos et quo in loco, quo tempore levis fallaxque, ut sunt omnes, femina rideat atque confabuletur’. Quid tu, Mitio, demum aperte cum hec dieta percepisses, quanam auderes fronte ipsa exposcere ornamenta? Illic ne hereres ut ‘hactenus importunam contumacem amaramque mulierem sedatam affabilem mitemque effeci confecique ut omni suo in sermone optimum esse maritum me volgo predicaret: nulle eius ineptie quamquam esset procax apud me tantum potuere ut in iram irrumperem’. O idicirco meritum perquam maximum et admirabile! O mirificam virtutem! O civem ad gloriam ad se familiamque patriamque nobilitandam natum, qui quidem amenti infandeque mulieri gratificari et in ea re mariti belli nomen nancisci didicit! Tu si cum istac temulenta muliere animo pacato et acclini convixisti, profecto haud satis te habuisse stomachi declaras, aut si virum esse te nondum fugerat, dum ita in ea eras affectus ut benivolentie officiis cum ea tibi paratam certationem arbitrareris, illa prorsus maligna atque adeo iniqua non erat. Sin autem natura facilis affabilisque fortassis illi fuerit, non ea de re id tue tu tibi adscribito, nate, laudi quod paulum exasperantem coniugem levi cura tolerasti.

25.     «Itaque his, ni fallor, apud vos dictis longeque gravioribus pater uteretur. Sed non omnia prosequor. Cupio apud vos viros