Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina emendata est
352
naufragus

quod nos non in postremis excruciaret. Tandem paulum ut oportuit refrigerato desiderio nos, qui prius sepulti aquis nihil plusquam ut spirandi tantum integra esset nobis potestas exposcebamus, nunc ab ultimo illo vite diu perpesso periculo facti liberiores vestes pati madidas haud satis poteramus. Magna iccirco ex parte nudi, et quantum nobis tum erat fatum rebus omnibus amissis hunc ipsum aliquem sedendi et quiescendi fore locum datum inter nos congratulandum ducebamus. Longum esset referre varia illa que sic considerantibus nobis per id temporis nostros in animos atque sermones incesserint. Nam et dolor amissarum rerum et letitia iam sese ostentantis salutis et spes et metus futurorum nos dementes et ab omni pectoris verborumque constantia prope alienos habere occeperat. Accedebat quod cum insomnes, ieiuni, frigentes languidique contabesceremus, tum et partim quisque suis malis, partim communi inter nos mutuaque misericordia attriti confectique vix satis nostri compotes essemus.

4. Itaque integre biduum eo pacto pertulimus. Que omnia inter nostra mala durissima et crudelissima, nullum erat quo 20 vehementius urgeremur quam fames. Fame enim eo adducti fuimus, ut mortem obire quam illam ipsam diutius perpeti vitam commodius statueremus. Et in primis barbarus ille infortunii comes, quod et natura ferox et ingenio procaci audacissimoque esset, tantam in sevitiam exarsit, ut rem incredibilem, facinus inauditum et omnium memorabile exsequi aggressus sit. ‘O male, uti aiunt, suada fames!’ ad aurem enim sese meam barbarus anhelans, pallens, spiritu intremitans et dentibus infrendens adegit, precarique susurrando primum cepit, mox paulum sublata voce etiam convitio exposcendo instabat, uti puellam ipsam comitem interimeremus qua depasceremur. Puella, cum de capite agi subaudiret, non est referam quantos luctus innovaret. Mihi vero execrandi facinoris atrocitas et tener rime pureque puelle misericordia et prò me ipso timor ab immanitate barbari animum in maiorem modum incussit. Ergo mecum ipse plurima pensitare occepi. Atqui: «en, inquam, a tempestatis rabie servatine sumus ut barbaro cruentus cibus simus ?» et collachrimavi. At barba-