Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/364

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
358
naufragus

mum sese nobis prebebat, correpsit et adtortam in tergum adduxit; mox ultimam linteolam, que exutis reliquis madentibus vestibus supererat, discidit in fascias ut illis ambas ferocissimi barbari manus penes terga revinxerimus. Nonnullos tamen in eo duello morsus atque in femore gravissimos plerosque pugnos excepi, qui quidem, tametsi erat constrictus, voce territando genibusque et calcibus et morsibus cum puellam tum et me lacessere nequicquam ut poterat intermittebat, tabulataque ipsa navis dentibus demordebat dislacerabat, mandebat.

6. Nimirum igitur, Silio poete ut assentiar, ipsa a nobis perpessa calamitas edocuit, qui etsi ultimi periculi metu parumper a fame sentienda alieni eramus, eam tamen esse durissimam et intolerabilem sentiebamus. Nihil enim tolerare piget rabidi ieiunia ventris; insolitis adigunt vesci, ut nunc quidem queque de Sagunto, queque de Hyerosolima, et queque de Cassilino oppido litteris tradita sunt, facile apud me fìdem faciunt: fuisse qui rudentes, qui ligneos cortices, qui scutorum pelles, valvarum vectes, pestiferasque herbas ac denique et qui filios fame tracti comederint. Et fuisse quidem nonnullos, qui pre fame in Tybrim, aut e muris nudos inter hostium tela precipites sese dederint. Itaque, o amici, queso, animis vestris mecum repetite, que nostra tunc fuerit sors atque conditio, quanta de spe, quanta de expectatione, in rerum omnium desperationem, quanto de gaudio insperatum in luctum ceciderimus. Qui enim aura tam facili tamque accommodatis ventis paulo ante utebamur, quibus fortuna queque vellemus sponte polliceri videbatur, qui leti ex navigatione illa lucra quam maxima nobis despondebamus; qui postridie futurum expectabamus, ut coniuges, parentes, liberos, deosque penates amplexu detineremus; qui denique plus deesse nihil arbitrabamur, quod navigantibus nobis optandum diiudicaremus, hi repente bona diripi, socios perire, nos ipsos, quos et fortuna et periculum coniunxerat, inter nos infestissimos experti sumus, ut vix, non dico ferende calamitatis, sed ne lugende quidem potestatem nobis concessam intelligeremus. Sed hec missa faciamus. Non enim ad deplorandam calamitatem dies sufficeret.