Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/368

E Wikisource
Haec pagina emendata est
362
naufragus

aperirent ad exitum. Quam ob rem, cum preter manus ac remos argumenta reliqua omnia ad id exequendum deessent, nos optimo esse animo atque valere, quoad pervicissim ab se cum serra ac bipenni revolarent. Id nos, etsi ultimum salutis nostre remedium esse intelligeremus, non tamen facile dixerim quantum in merorem ex ultima letitia illorum discessu reciderimus. Periculi perpessi pre cupiditate exeundi immemores, dementiam nostram incusare cepimus, siquidem que suppeditassent ferramenta eiecerimus, que quidem nunc ad salutem accommodarentur. Itaque nusquam a decedentibus piscatoribus oculos amovebamus, eosque tam repente e conspectu nostro esse abituros, partim beneficii memores dolebamus, partim expectate salutis gratia letabamur; pluraque tum pacato mari prò illorum navigatione quam pridie prò nostra salute metuabamus et precabamur. Qua de re infinitis illos votis abeuntes prosecuti sumus. Eos horas aliquas expectavimus, tantis suspitionibus agitatis animis ut hoc auderem affirmare : has nobis solas horas quam integrum elapsum nobis in tempestate triduum fuisse graviores.

9. Postremo cum diu expectati horam ante vesperum et crepusculum redissent, veluti qui triumphum agunt, vociferantes, nos cum lachrimis pares referre voces, quod pro erumna exangues essemus, non valebamus. Itaque denique, raptim effracto navis latere in piscatoriam scafam recepti consedimus. Cumque inter navigandum paulum constitissemus, maioribus soluti curis despectare alter alterum, superi boni, quales erant nobis vultus! Stabant nares effete, peracuta labia fiacca et vieta dependebant, oculi exhausti retrusi latebant, barba pedosa, setosa, squalida, totaque denique corporis facies aderat obscena, ut ab his qui triduo mortui extiterint specie differre nos nihil affirmasses; tanta in nobis perpesse calamitatis inditia apparebant, quos piscatores cum intuerentur commoti pietate collachrimarint. At nos inter nos pre letitia, uti arbitror, desipientes, alterutros visus irridere ac mute rogare cuinam esset facies ad sponsalitium decentior. Dumque hec inter nos ageremus, scafa quedam altera, maximo et citatissimo remorum appulsu, ad nos convolitavit. In ea is qui sponsus esset futurus advehebatur properans, quod audisset