Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/370

E Wikisource
Haec pagina emendata est
364
naufragus

naufragam esse navim repertam superstitemque puellam adesse. Evenit forte ut sponsus ipse annulum gemma insignem, quem meus gestare amantissimus frater consueverat, digito deferret. Perierat eo ipso naufragio frater ut ab his, qui eius cadaver in litore reperissent, gemma ad sponsum ipsum pervenisset. Hunc igitur adolescentem puella ut primum suum fore sponsum intellexit, intra eius sinum recepta prope exanimata est collapsa. Ego vero, ut annulum in digito sponsam amplectentis recognovi, pro fratris dulcissimi desiderio defeci, ut arbitrarer illic adstitisse omnem et remigum et civium qui advenerant turbam merore nescio magis et misericordia an gaudii potius atque letitie plenos.