Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/376

E Wikisource
Haec pagina emendata est
370
dissuasio valerii

________

bata est fatua vox anseris inter olores tantum delectare doctos: ea tamen senatores edocuit salvare urbem ab incendio, thesauros a rapina, se ipsos a telis hostium. Forsitan et tu cum senatoribus intelliges, quia prudens es, quod organizant tibi olores interitum et anser salutem strepit; ideo tacere non possum. Desiderio tuo totus inflammaris, et speciosi nobilitate capitis seductus, chimeram miser nescis esse quod petis: sed et scire devoves quod triforme monstrum illud insignis venustetur facie leonis, olentis maculetur ventre capri, virulente armetur cauda vipere; ideo loqui prohibeor. Illectus est Ulixes simphonia sirenum, sed quia Sirenum voces et Circes pocula novit, virtutis vinculis sibi vim fecit, ut vitaret voraginem. Ego autem in Domino sperans conicio quod Ulixis imitator eris, non Empedoclis, qui sua philosophia ne dicam melancolia victus, Ethnam sibi mausoleum elegit, et parabolam quam audis advertes, quod timeo. Ideo tacere non possum. Tandem validior est tuus ignis ille quo tibi convenit pars adversa, quam ille tuus quo in me accenderis: ne maior minorem ad se trahat et peream, ideo loqui prohibeor. Ut spiritu loquar quo tuus sum, pensentur ignes lance qualibet, equali vel inequali, vertatur in periculum capitis mei quicquid agas quicquid iudices : indulgendum est mihi, qui pre amoris impatientia tacere non possum.

Prima primi uxor Ade post primam hominis creationem primo peccato prima solvit ieiunia contra preceptum Domini. Parentavit inobedientia, que citra