Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/378

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
372
dissuasio valerii

________

vide. Optima femina, que rarior est fenice, amari non potest sine amaritudine metus et sollicitudinis et frequentis infortunio Male vero, quarum tam copiosa sunt examina ut nullus locus sit expers malignitatis earum, cum amantur amare puniunt et affìictioni vacant usque ad divisionem corporis et spiritus. Amice, ethicum est Videto cui des: ethica est Videto cui te des. Vexilla pudicitie tulerunt cum Sabinis Lucretia et Penolope, et paucissimo comitatu trophea retulerunt. Amice, nulla est Lucretia, nulla Penolope, nulla Sabina; omnes time. Ingresse sunt acies in Sabinas Scilla Nisi et Mirra Cinare, et secute sunt ea turbe multe omnium vitiorum exercitu stipate ut gemitus et suspiria et tandem infernum captivis suis faciant. Amice, ne preda fias immisericordium predonum, non dormias in transitu earum. Iupiter, rex terrenus, qui etiam dictus est celorum rex pre singulari strenuitate corporis et incomparabili mentis elegantia, post Europam mugire coactus est. Amice, ecce quem bonitas super celos extulit, femina brutis comparavit. Poterit et te femina cogere ad mugitum, si non es love maior, cuius magnitudini nemo alius par fuit. Phebus, qui sapientie radiis totius orbis primitiavit ambitum, ut merito solis nomine solus illustraretur, infatuatus est amore Leucotohes, sibi ad ignominiam et illi ad interitum, et ecliptica diu vicissitudine varius factus est frequenter sui egenus luminis, quo totus universaliter egebat mundus. Amice, ne lumen quod in te est tenebre fiat, Leucotohen fugito. Mars, qui deus bellantium dici meruit triumphorum familiari frequentia, in quibus expedit maxime prompta strenuitas, nihil sibi metuens a Vulcano ligatus est cum