Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/380

E Wikisource
Haec pagina emendata est
374
dissuasio valerii

________

scire fateor et fleo, sed scribentis votum et pagine veritatem accepta. Iulius Cesar, cuius amplitudini artus fuit orbis, die qua nobile fìlum ipsius ausa est occare seva nimis Atropos, Tongillo, liumili quidem sed divino, quia stilos predocenti, aurem humiliter inclina vit in vai vis Capitolii; quodsi et animum, penas ei dedissent quibus ipse. Tu vero mihi stilorum tuorum prenuntio aurem inclinas ut aspis veneficis; animum adhibes ut aper latratibus: placaris ut dipsas cui sol incanduit a cancro; tibi consulis ut spreta Medea; tibi misereris ut equor naufragis. Quod manus contines, reverentia regie pacis est. Amice, humiliavit se licet citra perfectum domitor orbis fideli suo, et pene pedem retulit quia pene paruit, peneque succubuit, quia non piene obedivit: nihil illi humilitas multa profuit, quia non piena. Quid tibi conferet tua tam ferina inhumanitas et rigor inflexus et horror supercilii, qui ultro irruis in latronum insidias inermis? Humilia te, sodes, ad modum humilitatis eius qui totum sibi mundum humiliavit et audi amicum tuum. Et si Cesarem errasse credis, quia consilio non credidit, exaudi et attende quid aliis contigerit, ut prosit eorum tibi lesio. Indemnis est enim castigatio quam persuadent exemplaria. Nescio quo refugio tutus es, aut quo asilo torpescis. Cesar immisericordes perfidos respexit et non est reversus: tu, si unquam tale gignasium evasisti, pios impios invenisti.

Phoroneus rex, qui thesauros legum populis publicare non invidit, sed his primus Grecorum studia deauravit, die qua viam universe carnis ingres-