Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ALBII TIBULLI


Quem labor assiduus vicino terreat hoste.[1]

    bus, ubi similiter τὸ multa usurpatur, sibi constare posse; ait enim noster poeta, lib. III, Eleg. III, vers. 5 «Aut ut multa mei renouarent jugera tauri Et magnas messes terra benigna daret.» Id; in libri secundi Eleg. III, 41 «Praedator cupit immensos obsidere campos, Ut multa innumera iugera pascat ovem.» Haec exempla certo ad rem propius accedunt quam illud Horatii, a J. H. Voss relatum. Illic enim immetata eodem sensu quo indivisa: adde quod τὸ multa quibusdam codicibus insit, verbi gratia, Statii, Isacii, Vossii, Gothanoque secundo accedit praeterea quod in V.C. Diomedis libro citato, teste Heinsio legitur multa, non magna

  1. Haec scriptura e codice et ex edit. anni 1472 sumpta nobis lectione adsiduus melior est. Hoc distichon a quibusdam spurium interpolatumque dicitur, ita in nonnullis editionibus desit. Heynius, qui illi in editione sua locum patefecit, tamen non dubitat quin sit eradendum: «Sic autem ei primum distichon parum respondet: nam qui adhuc sub signis habetur etsi forte ille congerere divitias dici possit, nondum tamen ille tenet culta iugera soli; aut si tenet alienum tamen hoc nunc a tota sententia. Alioqui bene convenit hoc quod in nota posui: duplex ex militia lucrum praedae et assignatorum agrorum h. loc. respici. Cogitabam de veteranis limitaneis in imperii finibus adversus barbaros collocatis, qui et agros tenere et simul militiae terrores experiri poterant; Tibulli aetate nondum legiones in limitibus habebantur. Ita vero versus a seriore poeta insertos credere necesse est.» Haec quidem Heynius. Nobis aliud credere necesse est scil. doctissimum illum virum e Tibullo mathematicum non poetam effinxisse, quippe qui omnia quaecunque ille dixerit ad verbum interpretatus sit ut de uno ac eodem milite incommoda militiae intelligenda viderentur. Quo facto verbum tenet mirum in modum urget Heynius quasi opus esset milite nunc agris suis insidente. Nec video quid impediat quo minus hostis vicinus dicatur, non quidem agri; sed ipsius militis nunc stipendia facientis laboremque suscipientis, quo in posterum jugera magna vel multa acquirat. Sed Heyn. alia his versibus inesse declarat quae nos premant. «Quomodo, ait, hoc fieri potest ut labor terreat? .... terrent mala, pericula, discrimina; labor autem quippe qui tolerandus est, premit, urget, exercet.» Pace tanti viri labor etsi tolerandus, tamen anxius esse potest ut merito terrere dicatur; absint itaque emendationes exerceat, terreat, pavor. Denique Heynius verba classica pulsa increpat. «Classica cani vel inflari dicuntur, non pelli; aut igitur exoleverant litterarum ductus in vetere charta et male reparati sunt, aut debetur totum distichon homini docto ex seriore aevo; ei classica pulsa videri poterant quoniam tympana pulsa cogitabat, quae nunc signis edendis adhibentur.» J.H.Voss hanc occasionem in Heynium, quasi in hostem, invadendi nactus, eum merito refellit Lucretium Catullumque secum adducnes, qui uterque pellere humum pedibus dixere quod quidem minime litem dirimeret nisi apud