Haec pagina nondum emendata est
ELEGIARUM LIB. l. ELEG. I.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem[1], 30
Aut stimulo tardos increpuisse[2] boves.
Non agnamve sinu pigeat foetumve[3] capellae Desertum, oblita matre, referre domum.
At vos, exiguo pecori, furesque, lupique, Parcite; de magno est praeda petenda grege[4].
35Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis[5]
- ↑ Colot. pigeat bidentem. Regius Guelferb. 3 et alii, bidentes
- ↑ Brouckh. pro increpuisse vitiose implicuisse. Caeterum hoc distichon apud Scaligerum et Brouckh. statim post octavum versum occurrit. Contra versus 25 ad 28, ab iisdem post quadragesimum sextum relegantur, nulla sinceri verborum ordinis habita ratione. Hujusmodi textus turbationes innumerae sunt, nec operae pretium est omnes notare.
- ↑ Non agnamve... foetumve; Ed. an. 1472, Non agnam ne... foetumque; cod. Paris. foetumve; Colbertin. Nunc agnamque... foetumque; codex Gothanus foetusque; Vienensis pudent et in margine pigeat. Calpurnius hunc locum ita expressit: «Te quoque non pudeat, quum serus ovilia vises, Si qua jacebit ovis partu resoluta recenti, Hanc humeris portare tuis, natosque tepenti Ferre sinu tremulos, et nondum stare paratos.»
- ↑ Est in finem rejecit Brouckh. sequutus aurium judicium. Aberat τὸ est a quibusdam Statianis MSS: nec tamen Brouckh. delere vocabulum ausus est. J.H. Voss. quo orationem ποιητικωτέραν redderet, τὸ est ejecit. Nos vero ne loco quidem movendam censemus hanc vocem; nihil enim molesti inest lectioni pristinae. Caeterum Wunderlich. adire poteris, ad versum quartum quartae hujus libri fusius de hac re disserentem. Heyn. existimat, post hunc vers. aliqua intercidisse. Huschkius haec Heynii verba referens, addit: «ego quamvis quaerens, nullum reperire possum lacunae vestigium.»
- ↑ Hic versus in editione Brouchkusii et in Scaligeriana, tertius decimus occurrit. Conjiciebat Passeratius pastorumque deum, aut certe pastoremque deum, ut significaretur Apollo Nomius: Gebhardus illum rejiciens, acutior sibi videtur si pastorem interpretetur ipsum Pana, meum vero exponat mihi propitium; deinde neque ipse sibi placet. Nos simpliciter intelligamus, videlicet et pecus simul lustratum fuisse, et pastorem. Qua et Barthii mens fuit lib. IV Adv. cap. II. In veteri Kalendario rustico mense Aprili legitur Oves Lustrantur Ea lustratio fiebat Palilibus, quae erant XI Kal. Mai. Confer Ovidii Fast. lib. IV, vs. 721, Propert. lib. IV, Eleg. IV. vers. 71, Caton. de R.R. cap 141. Satis ex hisce constat, vulgarem lectionem non debere mutari. BR.
numera occurrant in quibus plurali numero idem vorabulum ponitur, ut vir doctus in Ephem. litter. Jen. bene notavit. Horat III, Od. XIII, vers. 7 «Nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi soboles gregis» Virg AEn. XI, 668: «Sanguinis ille vomens rivos cadit.»