Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. III. 3^


    Nunc mare; nunc leti mille repente viae[1].
Parce, pater ! timidum non me[2] perjuria terrent,
   Non dicta in sanctos impia verba deos.
Quod si fatales[3] jam nunc explevimus annos,
   Fac lapis his scriptus stet super ossa notis :
 HIC JACET[4] IMMITI CONSUMPTUS MORTE TIBULLUS,
   MESSALAM TERRA DUM SEQUITURQUE MARI.
Sed me[5], quod facilis tenero sum semper Amori,

    dere. Sic Virg. AEn. VII, vs. 634 « Aut levess ocreas lento ducunt argento. » Heyn.

  1. Nunc leti etc. Brouckhusius et H. Voss. legi jubent nunc leto multa reperta via, quam lectionem ex codice Vaticano, et ex codice Caroli Dati concinnant;in priore enim est: multa reperta via; in altero, leto. Brouckh. non repente mortis vias exstitisse, sed aliam super aliam paulatim. H.Voss.eos qui aliter sentiant, cum irrisione demittendos putat. Nos vero libris scriptis confisi, Vulpio, Heynio, Bauero, Huschkio consentimus. — Tibulli sententia : nunc leti mille repente viae, ducta videtur ex Homeri Il. M, vs. 326. Repente viae nihil habet quod offendat: idem est ac si poeta dixisset nec opinantibus. Sic Horatius ait : « Improvisa leti Vis rapuit, rapietque gentes. » Statius , Theb. lib. IX, vers. 280 : « Mille modis leti miseros mors una fatigat. » Lucretius, lib. II, vs. 915 : « leti vitare vias. » Confer Livium , lib. XXXI , c 18.
  2. Non me etc. Haec ex vulgari veterum, jam inde ab heroica vita, opinione illustranda sunt, qua mortes praematuras, aut celeres, et ex morbis acutis, pro magnorum scelerum poenis, ab ipsis diis praesentibus, inflictis habebant. Tibullus igitur se nullius sceleris conscium esse ait, quo in medio juventae cursu abripiatur. {{sc]Heyn}}. — Ovidius, Metam. lib. V, vers. 100 : « AEqui cultor, timidusque deorum. »
  3. Quod si fatales etc. Homerus, Il. IV, 170 : αἴ κε θάνῃς, καὶ πότμον ἀναπλήσῃς βιότοιο. Ovid. Trist. lib. III, E1. III, vs. 39 : « Si tamen implevit mea sors quos debuit annos. »
  4. Hic jacet etc. Solemnes monumentorum inscriptiones erant, HIC SITUS EST , vel HIC JACET. Vid. Joh. Kirchen. de Funer. Roman. Statius malebat Marte ex veteri Sfortiae libro, sed perperam ; nam si tunc temporis obiisset Tibullus, obiisset utique vi morbi, non ferro. Brouckh.
  5. Sed me etc. Heyn. eximium inventum hoc esse ait, et dignum, quod pictum reddatur. Tum de Venere Libitina docet, in cujus fano Servius Tullius pro singulis mortuis, singulos nummos reponi jus-