Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. IIL

   Abdita, quam circum[1] flumina nigra sonant.
Tisiphoneque[2] impexa feros pro crinibus angues
   Saevit; et huc illuc impia turba fugit.
Tum niger in porta serpentum Cerberus ore

  1. Quam circum etc. Novavit hic aliquid aut variavit saltem, nisi ex Platonicis commentis illud repetitum malis, quod tartarum fluminibus ambiri narrat, quæ alioqui regna Plutonis loca infera omnino intercludunt. Accedit ad ea flumina in ipso orci aditu quisquis ex locis superis descendit. Vid. Exc. IX ad lib. VI Æneid. de Ixione, Tityo et cæteris; in sqq. commemoratis multa congessit Brouckh. Tu vide præter culicem inprimis, Aeneid lib. VI vers. 570 sqq; 595 sqq. HEYN.
  2. Tisiphone etc. De Tisiphone et Furiis vide Virgil. Æn. lib. VII vers. 446; Culicis vers. 217; Ovid. Metam. lib. IV vers 487; Stat. Theb. lib. I vers. 104; Silii Italici, lib. II, vers. 543, etc. Eadem scripturae varietas quam supra notavimus, vers. 63 ad verbum immixta hoc etiam loco notanda est ad verbum impexa: nam Fruterius iterum proponit implexa Gebhardus innexa Utrumque exemplis defendi potest; sed recte scribit Brouckhusius Tisiphonem, quo foret terribilior impexam facit. Virgilius Æneid. VII vers. 667: "Tegmen torquens immane leonis, Terribili IMPEXUM seta." Alii tamen, fateor, implexum legunt. Ut ut est, non erat quod Mitscherlichius hoc et sequens distichon exulare juberet, ut spurium atque apto orationis nexu carens.