Jump to content

Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

64 ALBII TIBULLI

   Tristia cum multo pocula felle bibat
Hanc volitent animae circum, sua fata querentes;
   Semper, et e tectis strix violenta canat.
Ipsa fame stimulante furens, herbasque sepulcris
   Quaerat, et a saevis ossa relicta lupis.
Currat et inguinibus nudis, ululetque per urbes,
   Post agat e triviis aspera turba canum.
Evenient; dat signa Deus : sunt numina amanti,
   Saevit et injusta lege relicta Venus.
At tu quamprimum sagae praecepta rapacis
   Desere : nam donis vincitur omnis amor.