Pagina:Allorquando vi annunziammo.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6

effectus recte dispositi, cum sint Patres Populorum, de æterna salute solliciti, vivere, et mori volunt veri Catholicæ Ecclesiæ Filii.

His de causis, Ven. Fratres, Prædecessorum Nostrorum exempla sequentes, qui aliquando etiam pro certo tempore propria relicta Sede sese in longinquas Regiones contulerunt, ut Religionis bonum procurarent, et Principibus bene de Ecclesia mentis gratificarentur, hoc Iter aggredimur, quamquam ejus lougitudo, et minus idoneum anni tempus, et inclinata jam ætas, et parum firma, qua utimur, valetudo, Nos omnino deterrere debuissent. Sed nihili hæc facimus, modo Deus det Nobis petitiones Cordis Nostri.

Neque vero quaæ præ oculis habenda erant, antequam gravem adeo deliberationem caperemus, animum Nostrum ullo pacto fugerunt, sed ea quidem omnia et vidimus, et serio consideravimus. In qua quidem multiplici consideratione cum variæ Nobis difficultates obortæ essent, quarum aliquibus conscientia Nostra anceps, incertaque reddebatur tales Nobis Imperatoris jussu responsiones, atque declarationes datæ sunt, ut, rebus omnibus perpensis, de Itineris Nostri opportunitate ad bonum Religionis, quod Nobis proponimus, consequendum Nos omnino persuaserint. Hæc tamen fusiori sermone singillatim persequi opus non est cum tota hujus tractationis ratio Vobis explorata sit, quorum sententias, antequam in re tanti momenti quidquam a Nobis statueretur, et sciscitati sumus, et, uti par erat, plurimi fecimus.

Ne vero illud, quod in maximis deliberationibus suscipiendis ante omnia necessarium est, prætermitteremus, probe conscii quam semper sint, juxta Divinæ Sapientiæ effatum, cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ, ab hominibus morum integritate, et pietate præstantibus, quorum Orationes sicut incensum diriguntur in conspectu Dei, juges, enixasque preces fieri curavimus ad Patrem luminum, ut, Eo dirigente, id solum a Nobis ageretur, quod placuisset oculis suis, et bono, incrementoque Ecclesiæ cessurum esset.