Pagina:Allorquando vi annunziammo.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8

Testis est Nobis Deus, coram quo Cor Nostrum humiliter effudimus, ad quem crebro manus Nostras ereximus in Tempio Sancto Suo, ut exaudiret vocem deprecationis Nostræ, essetque adjutor Noster, Nos nihil aliud Nobis proposuisse, quam quod in omni re gerenda proponere Nobis debemus, majorem scilicet Ipsius gloriam, Catholicæ Religionis utilitatem, animarum Salutem, et Apostolici Muneris implementum, quod Nobis, licet immerentibus ab Eo creditum est. Testes Vos ipsi estis, Ven. Fratres, quibus, ut vestris consiliis adjuvaremur, omnia cognita, et perspecta esse voluimus, atque intimiores animi Nostri sensus plenissime communicavimus. Itaque, tam gravi negotio divina ope ad exitum hac ratione perducto, fiducialiter agentes in Deo Salvatore Nostro, alacri animo Nos Itineri committimus, cujus suscipiendi causis adeo gravibus incitamur. Pater Misericordiarum Deus gressibus Nostris, ut speramus, benedicet, atque hanc Epocham Religionis, gloriæque suæ incremento etiam illustrabit.

Exemplo Prædecessorum Nostrorum, ac præsertim novissimo recolendæ memoriæ Pii Papæ VI., qui hoc idem decrevit cum Vindobonam esset profecturus, certiores Vos facimus, Venerabiles Fratres, Nos ea jam disposuisse, et ordinasse omnia, quibus cautum est, ut Curia, et Causarum audientia una cum Nostris, et Sanctæ hujus Sedis Administris post discessum Nostrum ab Urbe, ad quam, regimine totius Ecclesiæ, ac Ditionis Nostræ ita postulante, redire maturabimus, in eo, in quo nunc sunt, statu, actuque permaneant. Cumque omnibus moriendi necessitatem impositam, et incertum mortis diem animo agitemus, illud quoque iisdem Prædecessorum Nostrorum exemplis inhærentes, ac novissimo Pii VI. Vindobonam proficiscentis, præcavendum, et prævidendum duximus, ut Pontificia Comitia Romæ habeantur, si Nos Deus ab Urbe absentes humanis rebus eripere voluerit. Postremo hoc a Vobis vehementer petimus, et flagitamus, ut qua semper in Nos fuistis voluntate, eamdem perpetuo retineatis, Nosque absentes multo magis commendetis Omnipotenti Deo, ac Domino Nostro Jesu Christo, Ejusque Gloriosissimæ Matri Virgini, ac