Jump to content

Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quibus crebris verberatur, excipit. In promontorii vertice Senex Marinus stalutus est, quem alii aiunt Nereum, alii Phoreyn, alii Proteum, quidam patrem Semystræ, nonnulli indicem navigationis et demonstratorem Jasoni fuisse ducemque angustiarum exitus, Leuciæ vero vatis sobolem. Pracipit autem oraculum, ex specie in somnio visa, ut posteri e colonia oriundi sacrificarent Marino Seni : itaque in hoc loco publice eolitur Senex Marinus.

L. Marino Seni vicinus est Parabolos , nuneupatus a piscatione lemeraria incertaque ob maris asperitatem. inzequalem. Fluctus enim descendens in saxa aperta et nuda piscationes eflicit vere temerarias, et. parum voli compotes.

LI. Deinde est. Calumus et Bythias : ille a |calamorum] multitudine, hie ab alta protectione promontoriorum cireumsurgentium nominatur. In ipso est. laurus Medeæ, Æetæ filiæ. planta, ut fama est.

LII Huie parallelus est. collis sensim supinus declinans ad. mare, et. templim Matris Deorum : a colonis autem nomen habet. Daca.

LIII. Post [collem sensim supinum] promontorium protenditur, multum portum insinuans, boreales maris ictus propulsans. Ab occasu