Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


APOCALYPSIS

CAPUT PRIMUM

  1. Revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus indicare ſervis ſuis, quæ oportet fieri cito, & ſignificavit, mittens per An­gelum ſuum ſervo ſuo Johanni.
  2. Qui teſtatus eſt Verbum Dei, & teſtimonium Jesu Christi, quæcunque vidit.
  3. Beatus legens, & audientes verba prophetiæ, & ſervantes quæ in ea ſcripta, quia tempus prope.
  4. Johannes ſeptem Eccleſiis quæ in Aſia, gratia vobis & pax ab Ipſo, Qui Eſt, & Qui Fuit, & Qui Venturus; & a ſep­tem Spiritibus, qui ſunt in conſpectu Throni Ipſius.
  5. Et a Jesu Christo, Ipſe Teſtis fidelis, Ipſe Primogenitus ex mortuis, & Ipſe Princeps regum terræ, amante nos & lavan­te nos a peccatis noſtris in ſanguine ſuo.
  6. Et facit nos reges & ſacerdotes Deo et Patri suo; Ipſi gloria & robur in ſæcula ſæculorum.
  7. Ecce venit cum nubibus, & videbit Ipſum omnis oculus, & qui Ipſum transfixerunt, & plangent ſuper Ipſum omnes Tri­bus terræ, etiam, Amen.
  8. Ego ſum Alpha & Omega, Principium & Finis, dicit Dominus, Qui Eſt, & Qui Fuit, & Qui Venturus, Qui Omnipotens.
  9. Ego Johannes, qui & frater veſter, & conſocius in afflictio­ne, & in regno, & patiente exſpectatione Jesu Christi. E­ram in Inſula vocata Parmos propter verbum Dei, & propter teſtimonium Jesu Christi.
  10. Factus ſum in ſpiritu in Dominica die, & audivi poſt me vocem magnam tanquam tubæ.
  11. Dicentem, Ego ſum Alpha & Omega, Primus & Ultimus; quod vides ſcribe in libro, & mitte Eccleſiis, illis in Aſia, Epheſum & Smyrnam, & Pergamum & Thyatira, & Sar­des, & Philadelphiam & Laodiceam.
  12. Et converſus videre vocem quæ loquebatur mecum, & con­verſus vidi ſeptem Candelabra aurea.
  13. Et in medio ſeptem Candelabrorum ſimilem Filio hominis,
indut­
C