DE SPHAERA ET CYL. 5
In definitiones.
Praemissis theorematis, quae expositurus est, morem ab omnibus geometris in expositione observatum retinens nomina; quibus ipse suo arbitrio usus est, et definitiones suppositionum et suppositiones ipsas initio libri explicari vult et primum dicit, esse quasdam in plano curvas lineas, quae aut totae in eadem parte sint rectarum linearum terminos earum iungentium aut nihil in altera parte positum habeant [def. 1]. perspicuum autem erit, quod dicit, si cognoverimus, quales lineas in plano curvas intellegat. sciendum igitur, eum curvas lineas non proprie cyclicas aut conicas intellegere, aut quae continuationem non fractam habeant, sed omnes omnino in plano lineas praeter rectam curvas vocat, et unam in plano lineam, quae quoquo modo composita sit, ita ut, sive ex lineis rectis composita est † lineae ABF, quoniam autem, ut etiam supra dictum est,), curvas lineas non circulares solas intellegit, sed etiam ex rectis lineis compositas, et ex his segregabantur lineae in eandem partem cavae, fieri poterit, ut in linea in eandem partem cava duo quaevis puncta sumantur, ita ut linea inter ea ducta in neutram partem lineae cadat, sed cum ea congruat. itaque dicit, se in eandem partem cavam
1) Sc. in lacnna lin. 18.
matis Eütocii. 14. xovtxag F. 18. Post isvy%mai magna lacuna est, quam Torellins sie ezplet: r,zoi i, nsQi<peQoav rjtoi Ig svd'eimv iialnsQiq>SQ6ov naitnvXr,v ovopMisi, omissis t, ABFJ; sed multo plura desunt; ,,hic deest nna Charta in exemplari Graeco" Cr. W oXov esUdiov , nal dvo X,in,i B. ",b. Xa, cum comp, j,y uel tv Fy ut naXsiv p. 6 lin. 1.