recta ambitui circuli aequalis inueniretur; at tamen hoc ipsum nemini dubium est, re ipsa exstare lineam quandam aequalem. itaque quod Archimedes proposuit, huiusmodi est; triangulum rectangulum latera habentem; qualia diximus; aequalem esse circulo. quare nullius in proposito exponendo abusus argui poterit, sed potius hic quoque admirandus uidebitur, quod quaestiones tam ingentes tam perspicua et facili inueniendi ratione resoluerit. sed uti diximus; in primo theoremate nulla opus est haesitatione. nam triangulum ΠΟΡ maiorem esse dimidia parte figurae ΑΖΟΜ [I p. 260, 11–12], et omnino fieri posse, ut circum datum circulum figura rectilinea circumscribatur, ita ut segmenta inter ambitus circuli et latera figurae rectilineae circumscriptae comprehensa minora sint spatio dato[1], perspicue a nobis expositum est in iis, quae in primum librum de sphaera et cylindro scripsimus [u. supra p. 32].
In hoc theoremate adsidue radicem quadratam dati numeri inuenire iubemur. in numero autem non quadrato hoc exacte inueniri nequit. nam numerus in se ipsum multiplicatus numerum quadratum efficit, numerus uero et fractio in se ipsa multiplicata non iam numerum plenum efficiunt, sed etiam fractionem.
- ↑ Uol. I p. 258, 9–10; cfr. omnino I p. 259 not. 4; 261 not. 2.
F. 24. ὁ ἀριθμός] οσ (h. e. ὁ ϛ) F; corr. Wallis. γενόμενα] γινόμενα Wallis, Torellius, Knoche.