Jump to content

Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/376

E Wikisource
Haec pagina emendata est
271
IN DIMENSIONEM CIRCULI.

quo modo autem adpropinquando radix quadrata dati numeri inuenienda sit; dictum est ab Herone in metricis, ab Pappo, Theone[1], cbmpluribus aliis, qui magnam syntaxim Claudii Ptolemaei interpretati sunt, quare nos nihil adtinet de hac re quaerere, cum studiosis liceat ex illis conquirere.

I p. 264, 2–3: et ∠ΓΕΖ tertia, pars recti] nam si arcu hexagoni in duas partes aequales diuiso et dimidia parte eins ad Γ posita lineam ΕΖ duxerimus, erit ∠ΓΕΖ tertia pars recti. nam arcus ad Γ positus, qui dimidia pars est arcus hexagoni, duodecima pars est circuli. quare etiam angulus ΓΕΖ, qui ad centrum positus est, duodecima pars est quattuor rectorum, h. e. tertia pars recti.

I p. 264, 3–4: itaque ΕΖ : ΖΓ = 306 : 153] esse ΕΖ = 2ΖΓ sie adparet: si enim, producta linea ΖΓ ad punctum Γ uersus et posita linea ei aequali, [ad terminum huius] ab Ε [lineam] duxerimus, construetur ad Ε angulus, qui duabus partibus recti aequalis erit. sed etiam angulus ad Ζ positus aequalis est duabus partibus recti. itaque ΓΕΖ dimidium est trianguli aequilateri. et quia basis trianguli aequilateri, quae aequalis est lineae ΕΖ, in Γ in duas partes aequales diuiditur, erit ΕΖ = 2ΖΓ.

I p. 264, 4–5: sed ΕΓ : ΓΖ = 265 : 153] nam


  1. ↑ Comm. in Ptolem. p. 44 sq. (ed. Basil.). cetera scripta, ad quae ab Eutocio reuocamnr, hodie intercideront.

F; corr. BC.   17. Γ] Μ ed. Basil., Torellius, Wallis, Knoche; „in c“ Cr.   18. ἐπιθέμενοι susp. Wallis.   19. Γ] M ed. Basil., Wallis, Torellius.   ἡ πρὸς τῷ Γ ad ἔστιν δὲ καί lin. 20 delet Wurmius.   διμοιρ cum comp. ου F corr, Wallis, ut lin. 20, 21.   25. μείζονα λόγον ἔχει ἤ Wallis.