manet; et Γ erit centrum suspensionis magnitadinum Α, Β.
recte autem Geminus observasse videtur, Archimedem axiomata postulata vocare. nam pondera aequalia ex aequalibus magnitudinibus suspensa aequilibritatem servare [II p. 142, 3] et sequentia axiomata sunt, et omnia manifesta erunt, si quis vel paulisper animum aduerterit. figuris autem planis, inquit [II p. 142, 13—15], et aequalibus et similibus inter se congruentibus etiam gravitatis centra inter se congruunt. nam omnes partes earum cum omnibus congruunt.
II p. 142, 16—17: figurarum vero inaequalium, sed similium centra gravitatis similiter posita erunt] fingantur enim[1] in figura infra proposita trianguli ΑΒΓ, ΔΕΖ inaequales et similes, et centrum gravitatis trianguli ΑΒΓ sit Η trianguli ΔΕΖ vero Θ, et ducantur ΑΗ, ΗΓ, ΒΗ, ΔΘ, ΘΕ, ΕΖ. dico, lineas ab H, Θ punctis ductas angulos in partes aequales secare. fiat enim
ΕΖ : ΒΓ = ΕΘ : ΘΚ = ΖΘ : ΘΛ = ΔΘ : ΘΜ,
et ducantur ΜΚ, ΚΛ, ΛΜ. erit igitur ΚΛΜ~ΔΕΖ.
- ↑ Fortasae pro δέ lin. 12 scribendom est γάρ.