Jump to content

Pagina:Archiv pentru filologia și istoria Nr. 13 (1868).pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 251 


Et quam magna Borussus agat cum Consule Primo
    Gallorum; vigeat Cultus ut Aonidum.
Nostra simul dubii nova Fata expendimus, aevo
    Hoc queis tam recte culta Iuventa fuit. –
Sed mox ad Vatum Versus, et Scripta reversis,
    Tu fueras nobis maxima Materies.
Ille mihi, ut vidit, modulamina Vestra probari,
    Edita plura dein Carmina Vestra dedit.
Legi Elegos hilaris, queis VÁLYI, PRAYque canuntur:
    Et quibus ornatur Csanadiense Pedum.
Legi etiam Lessum, quo flesti funera magni
    GVADÁNYI Herois, Vatis et egregii.
Nec potui nostrae moderari, crede Camoenae,
    Quin recolat Nomen relligiosa Tuum.
Seque Tibi notam reddat Pietate calenti,
    Ingenium gestit qua celebrare Tuum.
Quumque peregrinus caream charta, calamoque,
    Haec mihi mox offert TERTINA, noster Amor!
Cuius Amicitia docta uti ut Gloria magna
    Est mihi, sie Vobis est specialis Honor.
Quotidie urbanos Illius viso Penates,
    Excipior dulci semper et alloquio.
Doctior et redeo semper satiatus opima
    Doctrina, ex hujus quae fluit ore Viri.
Quaeque mihi tanto potior, quod Pectora prodat
    Lacte, et Ryphaea candidiora nive.
Atque ubi detexi me Gentis texere nostrae
    A multis annis latius Historiam.
Suppetiasque simul petii, pretiosa Supellex
    Librorum illius quas mihi terre potest.[1]
Continuo facilis, promptusque Volumina rara
    Nondum visa mihi plurima nota facit.
Iconibus, Nummis, Libris, Scriptisque locuples,
    Queis decorata nitet Bibliotheca sua.
Obstupui fugientia tot Monumenta vetustis
    De Patriae Rebus conglomerasse Virum.
Omnia quae pretii sunt cari, ingentis et usus
    (Cognita si fiant) pluribus illa forent.
Usibus illa meis doctus Possessor, et Ipse
    Altera viva vovet Bibliotheca lubens.
Quin crebro propria dignatur me quoque Mensa,
    Consiliisque bonis me relevare studet.
Est haec immerito Cultori gratia facta,
    Gratibus immensis deveneranda mihi.
Non minus illa etiam pergrata mente colenda,
    Reddiderit notum quod Tibi me, mihi Te!
Atque ideo Lux haec Illius Nominis alma,
    Phoebea fulgens splendidiore coma,
Laetitiis amplis cunctorum culta Bonorum,
    Est etiam nostra concelebrandi Cheli.

    In Fogarasiensi Transilvaniae Districtu duo existunt Pagi, quorum alter O Sinka, seu Vetus Sinka, alter Uj Sinka, seu Nova Sinka adpellatur. Ego ex priore duco meam originem, cuius pars potior olim aviticum Bonum erat Familiae nostrae. Posterior vero in proprio nostro Praedio conditus erat, uti hoc coram Il. Statibus, et Ordinibus Transilvanis abunde probavi anno 1792. Me puero uterque Primae Valachicae Legionis limitaneae Militiae iuribus adscriptus est una cum aliis nostris, multorumque aliorum Possessionibus. Natus autem sum stilo vetere die 28. Februarii, Anno 1754.

    Szabéd, est frequens Sedis Siculicalis Maros Pagus, a meris Unitariis inhabitatus. Huc primum a Parentibus missus fueram ad condiscendam Lin-

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-26".